CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De duabus opinionibus Antiquorum de salsedine maris.
Redeamus ergo nunc ad propositum, tangentes opiniones Antiquorum de salsedine maris, postquam de substantia maris loquimur. Dixerunt autem quidam sapientium, quod in mari accidit salsedo ex hoc quod aqua maris est in terra contenta, et mare non est nisi congregatio illius aquae egredientis de terra : et quando terra ignitur, iuno comburuntur quaedam partes ejus. Ignitur autem terra a sole calefaciente terram, et facit humidum quod est in ea, resudare ex ipsa, et tunc permiscentur ei partes ignitae terrestres : et iste sudor ibi permixtus effluit in locum ubi congregantur aquae confluentes ex terra, et facit eas salsas quando permiscentur eis. Alii autem dixerunt, quod salinae sunt in terra per quas transit aqua : sunt autem multae salinae in profundo maris, quae permiscentur cum aqua : et ideo salsae efficiuntur. Et hujus exemplum est ut aqua quae colatur per cineres, quae salsa et amara invenitur. Ambae autem istae opiniones conveniunt in hoc quod mare non sit nisi aqua quae effluit ex terra, et principium ejus est in terra, et congregatio et stagnatio ejus est in loco maris : licet differant in causa salsedinis ejus, quia alii dicunt causam salsedinis ejus esse sudorem permixtum cum partibus terrae ignitis, et alii dicunt causam salsedinis esse, quia aqua fluens ex terra vadit per salinas vel in loco maris vel extra locum ipsius.