CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De improbatione ejus in quo conveniunt ambae istae opiniones.
Nos autem improbabimus id in quo conveniunt ambae illae duae opiniones, scilicet quod mare sit aqua congregata ex aqua quae fluit ex terra. Significatio autem hujus, quod hoc videlicet ,sit impossibile, quod mare sit ex fontibus qui manant ex seipsis et continentur in terra: quia nos non invenimus nisi duas species aquarum. Una quae est aqua currens sive fluens : et altera est aqua stans. Aquae autem currentes principium sui cursus habent fontes, qui fundunt ab ostio sui fluxus, et habent originem, hoc est vastam specum, in qua continetur earum copia materialis, quae tamen specus distat a fonte : et oportet quod specus illa aliquando recipiat aquas a mari si debeat esse indeficiens fluxus ejus. Nos enim ante diximus, quod principium currentium aquarum non sit egrediens de vase quod per seipsum fundat aquas : quia hic deficeret verum principium aquarum indeficienter fluentium, sicut loca concava in quibus congregantur aquae contractae de Amphitrite : ergo aquae currentes non sunt ex fontibus, qui per se fundunt aquas, quia nulli sunt fontes tales : si ergo mare est aqua currens, non potest esse ex fontibus contentis in terra qui per se fundunt aquas : sed potius qui fundunt aquas, accipiunt a mari Oceano: cum ergo Oceanus sit principium illorum fontium, non potest esse quod Oceanus principietur ab illis fontibus : quia aliter idem esset principium et principiatum. Si vero detur quod est aqua stans aggregata, tamen ex fontibus fluentibus in terra aquae continentur. Dico quod aqua stans non habet nisi duos modos : est enim quaedam stans sicut lacunae, quae fiunt ex fontibus lacunae scaturientibus . Alius autem modus est, quod aquae descendunt a loco sublimi, et congregantur in uno loco qui latera habet alta, inter quae stant aquae, ac si sint fabricata ad hoc, sicut aliquando in valle profunda stat aqua descendens a loco alto et sublimi : illis enim duobus modis inveniuntur aquae stantes, et non inveniuntur alio modo ab istis modis. Et prima quidem species dicitur lacuna. Et secunda species dicitur stagnum a stando. Neutro tamen istorum modorum est in mari : quia si mare per seipsum currit, scilicet a fontibus qui sunt in profundo ejus sicut in lacunis, tunc oporteret quod haberet copiam illorum fontium aliunde , quae duceretur ad fontes : et ita esset aliunde originatum, et non esset origo aquarum : et idem inconveniens sequeretur, si esset stagnum descendens a loco alto et sublimi : hoc autem non est possibile cum ipsum sit principium omnium indeficientium aquarum.