CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans qualiter mare est locus proprius et primus aquarum.
Videtur autem hic esse quaerendum, utrum mare sit proprius locus aquarum, Objiciet autem aliquis pro his qui opi- nantur contrarium et dicet quod nulliu rei secundum naturam motus est a loc suo naturali, sed potius ad ipsum : locu autem aquarum, prout supra monstratur est, procedit a mari et a maribus : erg mare non videtur esse locus propriu aquarum. Haec autem ratio potissim movet istos qui contradicunt sententiae Aristotelis de loco aquarum. Amplius e si dicantur aquae moveri ad mare, non tamen mare ex his constituitur, sed potius constituit omnes aquas indifferente fluentes : ergo ab effluxu dicitur mare esse principium aquarum : sed nihil egreditur de loco suo proprio suae generationis : ergo locus maris non videtur esse proprius locus aquae. Adhuc autem qui. nihil constituitur in loco proprio propter suam naturam, sed potius propter suan formam : mare autem non dat aquis fluentibus nisi materiam : ergo non dat eis locum : et sic iterum apparet esse falsa sententia, scilicet Philosophi. Quod adhuc etiam aliis duabus apparet rationi bus quarum una est, quod mare suo nomine et ratione nominis aliud addit super rationem aquae : sed sicut se habet natura ad naturam, sic se habet locus ad locum : ergo videtur quod locus alius sit maris quam locus aquarum. Alia vero ratio est, quod mare dicit aquam compositam ei mixtam : sed mixtum non est principium simplicis, sed potius e converso : ergo neque locus maris est locus aquarum : quia si esset locus, hoc esset ideo quia mare principium est, sicut dictum est. Est autem adhuc aliud mirabile in cursu aquarum, scilicet quid ad locum marium faciat eas recurrere non impeditas nec retentas. Si enim hoc sola facit loci devexitas, sicut Seneca dicit, videbitur tunc quod per accidens omnis aqua revertatur ad locum marium : non autem est locus naturalis, ad quem res movetur per accidens, sed potius locus ad quem movetur per se : et sic iterum videbitur mare non esse locus naturalis aquarum.
In hac autem difficultate tenendum est absque dubio, quod mare Amphitrix lo-
cus primus communis et proprius est aquarum. Primus et proprius quidem, quia ipse est in quo primo secundum naturam generantur ex. parte Aquilonis, sicut supra ostendimus. Communis autem, quia omnes aquae non impeditae vel immediate fluxibiles per medium recurrunt ad ipsum : dico autem per medium currere sicut aquam de aere cadentem, quae primo recurrit ad rivos et flumina, et postea recurrit ad mare : et ideo sapienter dictum est a Salomone, quod ad locum unde oriuntur, revertuntur flumina, ut iterum fluant. Proprius autem est ideo, quia convenit aquae secundum quod est aqua, hoc est, secundum quod est elementum simplex, nullum habens saporem, sed omnis saporis susceptivum.
Quod autem objicitur ab opinione prius tacta, non est difficile solvero si ad memoriam revocentur quae ante dicta sunt. Dicunt enim quod a loco maris in aerem vel supra littus in concavitates fontium non ascendit aqua secundum quod aqua, sed potius aqua a calore solis aliquid passa: et quia jam illa viduata est naturae aeris, ideo locum sortitur in ipso, sicut nos in primo libro hujus scientiae docuimus. Ad id quod objicitur, quod mare dicitur principium aquarum a fluxu potius quam a reditu ipsarum ad ipsum, dici debet quod mare dicit duo, scilicet aquam et locum : locus autem est in quo generantur aquae, ut prius habitum est. Sed aqua principium materiale est fontium et fluminum, quae sunt indeficientis fluxus. Si autem esset principium formale fontium., tunc teneret hoc quod objicitur. Ad id autem quod dicitur, quod mare non dat aquis nisi materiam, et ratione materiae non. datur locus rebus naturalibus, dicendum quod hoc verum est.
Sed mare dicitur locus aquarum ratione formae, quia ibi est generatio et salvatio aquarum in loco suo : motum autem effluendi non dat aqua fluminibus, quia effluxus illi non est aquae secundum quod aqua, sed est aquae quae aliud passa est. Ad id autem quod dicitur, quod mare suo nomine aliud addit rationi aquae, dicendum quod mare dicitur dupliciter, scilicet subjectum aquae, et aqua cum qualitate. Marc enim ratione amaritudinis dicitur : et sic non sumitur hic, sed potius subjectum aquae cum loco dicitur hoc marc : et per hoc patet etiam solutio ad sequens, quamvis quidam dicant, et forte verum est, quod mare non est salsum nisi juxta littus : sed. ubi est in medio littorum per aeque distantiam, ibi dicunt Oceanum esse aquam simplicem et insipidam, et tunc non tenet objectio. Ad ultimum autem dicendum, quod sine dubio quaelibet res movetur naturaliter ad locum suum nisi sit impedita : et ideo aqua cum resolvitur ex ipsa natura aeris, et redit ad speciem suam, statim tendit versus Oceanum naturaliter, neque egreditur ex ipso nisi aliud passa a radiis solis et stellarum. Cum enim tria sunt quae trahunt, scilicet calidum, et simile, et vacuum : non trahit calidum nisi per hoc quod congregat ad se homogenia : sibi simile autem non trahit nisi ratione qualitatis loci, quia totum trahit partem sibi similem in forma, eo quod ipsa nata est esse secum in eodem loco, et ideo pars movetur ad totum , et sic aquae naturaliter moventur ad mare ubi generantur, et ibi totum earum est cujus ipsae sunt partes. Similiter autem vacuum trahit, quia locus tenet locatum ratione quantitatis quam habet ad ipsum. Et hoc est quod dicere voluimus de naturali loco aquarum.