CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare marc redundat ex influxione omnium aquarum.
Post haec autem circa locum maris quaerendum videtur quare hoc contingit, quod non redundat mare cum omnia mediterranea maria et flumina et fontes intrent in ipsum . ''Dixerunt autem quidam, quod additio ad redundantiam non apparet in maribus, cum sit receptaculum omnium aquarum et locus quietis earum : receptaculum enim naturale quod est locus rei secundum naturam rei non redundat ex ingressu rei quae secundum naturam debet esse in ipso, quia locus adaequatur ei quod includit secundum naturam : et isti dixerunt veritatem. Est tamen etiam alia causa, scilicet quod de aquis introeuntibus multum confrigidantur per vapores elevatos in aerem : et continue tantum effluit ab ipso mari ad ostia fluminum, quantum influit ex ipsis fluminibus : et ideo non potest redundare. Est autem hoc videre per simile : si enim accipiatur vas aquae parvum, et aspergatur ex eo locus amplus diffusus valde, aspergatur autem successive, pars post partem, et non effundatur illa aqua in eum simul sed successive pars post partem donec tota consumetur, non apparebit, unquam aliud nisi forte madefactio in illo loco : quia prima aspersio exsiccata est antequam secunda adveniat, et ita parva est aqua respectu loci, quod non sufficit ad ineffundendum locum, sed vix ad madefaciendum. Eodem autem modo est de aquis fluentibus effusis in locum Amphitricis : illae enim fluunt super loca amplissima quae ipsa vix sufficerent humefacere in superficie si non essent ibi aquae inventae in mari Oceano : insuper et resolvuntur successive, et egrediuntur ad ostia fluminum : et ideo non apparet utrum aliquid additum sit ex influxu aquarum : et ideo non redundat Oceanus.