CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa diversitatis saporum in genere, et qualiter mare est necessarium ad perfectionem mundi, et quare non deficit.
Causa autem mutationis aquarum in sapore, duplex est in genere, scilicet locus per quem transit qui ad aliquem saporem mutatus est ex sulphure, vel ex cupro, vel arsenico, vel. aliquo hujusmodi alio quod est in eo : et calor solis qui elevat de fundo aquae vaporem terrestrem et adducit partes ejus, et facit aquam salsam vel amaram. Et de hac causa saporis aquarum loquemur in principia : de causa autem saporis aquarum quae est ex loco, loquemur postea. Antequam autem dicamus de salsedine maris, dicemus prius necessitatem ipsius. Dico autem quod mare pertinet ad mundi facturam et perfectionem, quoniam mundus non est perfectus sine ipso : quia non existente principio aquarum, non existit aqua simplex. Sed si non esset aqua simplex, non etiam aqua mixta : et ita nihil generatorum existeret mixtum ex aqua. Cum autem aqua continuationem praestet mixtis corporibus, si non esset aqua, non essent mixta corpora continua et conglutinata : unde tunc non existente principio aquarum, destrueretur generatio, et mundus destrueretur per consequens. Adhuc autem si non esset principium aquarum, non essent omnes coniugationes contrariorum quae sunt possibiles: et sic natura deficeret in necessariis : virtus autem deficiens in necessariis impeditur ab actu et operatione: ergo contingeret quod non existente principio aquarum deficeret operatio naturae.
Est autem quaestio quare non deficit in exitu aquarum ab ipso et elevatione evaporationum : causa autem hujusmodi est quam diximus, scilicet quod redit ad ipsum tantum quantum recedit ab ipso. Si enim per evaporationes mutatur in aerem ex parte Meridiei, tunc tantumdem convertitur in. ipsum de aere ex parte Aquilonis. Similiter si mutatur in aerem aliquid de ipso in aestate, redit ad ipsum tantumdem de aere in hyeme. Eodem modo elevatur evaporatio ab ipso ad materiam nubium, hoc totum redit ad ipsum in descensu pluviarum, nivium et aliarum humidarum impressionum ab alto venientium. Quod autem egreditur ab ipso ad ortum fontium et fluviorum, totum redit ad ipsum, et in reditu, eorumdem ad ipsum