Ulterius. Videtur quod sacramenta novae legis non sunt omnia a christo instituta. Quia de confirmatione et extrema unctione non legitur aliquid dixisse. Sed extrema unctio et confirmatio sunt sacramenta novae legis. Ergo non omnia sacramenta novae legis sunt instituta a christo.
Praeterea, non minoris auctoritatis est mysterium sacerdotii novae legis quam legis naturae.
Sed qui sacramenta dispensabant in lege naturae, scilicet sacerdotes, pro suo libito sacramentis visibilibus suam fidem profitebantur. Ergo multo fortius hoc debet esse in lege nova, quae etiam est majoris libertatis.
Sed contra, sacramenta novae legis efficiunt quod significant. Sed ex institutione significant secundum Hugonem.
Ergo ex institutione efficaciam habent. Sed efficacia sacramentorum non est nisi a deo, qui solus peccata remittit. Ergo non potuit esse a puro homine sacramentorum institutio.