CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa salsedinis maris secundum veritatem, et de salsedine quarumdam
pluviarum. Causa autem materialis salsedinis maris secundum veritatem est, quia sicut ante diximus, jam duo sunt genera vaporum, scilicet frigidus humidus, et frigidus siccus : et in loco maris unus istorum elevatur in superficie maris, et alter elevatur de fundo ipsius per motum solis et stellarum, quae sunt efficiens causa vaporum istorum : et quia aqueus vapor subtilior est inter istos duos, ideo eo elevato in aerem, remanet vapor ferreus diffusus et dispersus in aqua maris. Quod videtur per exemplum in cibo : digesto enim subtili quod est in cibo, et elevato ad membra qua) debent nutriri, remanet substantia grossa adhuc indigesta. Cum ergo remanet ille vapor ferreus grossus dispersus in substantia maris, ex frigiditate aquae circumstantis expellitur ad ipsum frigiditas, quae expulsa urit partes ejus quae ustae salis saporem accipiunt et salsant aquas : sal enim est ex speciebus terrae combustae, sicut probabitur in quarto libro voluminis istius : et ideo liquescit frigido et humido, et coagulatur sicco et calido. Si autem excedat calor adurens modum mensurae suae, tunc non fit vapor ille sal, sed qua- si cinis : et tunc erit in aquis sapor amarissimus. Demonstratio autem illius est per signum : quia sudor et urina quae sunt superfluitates ciborum, sunt salsa quando agit in eis calor urens: et si additur illi calori quod efficitur calor incinerans, invenitur utrumque eorum amarum : res enim adustae in quibus totum humidum remotum est, sicut cinis, et ei similia, sunt amarissima. Dixerunt tamen quidam partim concordantes cum dicto modo, et partim discordantes : dicunt enim, quod verum est quod sal generatur ex terrestri combusto. Sed non concordant nobiscum, quod terrestris vapor in mari comburatur et salset aquas. Sed potius dicunt quod terra in circuitu maris combusta est, et illa salsat. Sed tale dictum turpe est Philosophi, quia sensus illud non attestatur : quia non videmus quod terra in circuitu maris sit adusta per salinas : sed arenosa est, eo quod lutum glutiiiosum ibi calore decoctum est in lapillos, qui propter siccitatem multarum facti sunt divisionum : et in hoc aliquantulum similis est adusta) rei cum simpliciter non est adusta in salinas : sal enim ex duobus generatur, uno scilicet efficiente, quod est calor adurens : alio materiali, quod est terrestre aquae commixtum. Quia autem terrestre ex commixtione cum aqua propter aquae perspicuitatem tendit ad albedinem : et cum ignis urens est in ipso, incipit fulgere, praecipue in tenebris: ideo etiam propter modicas partes salis in mari repressas, marc quando movetur in nocte, videtur scintillas emittere, et facit hoc praecipue illud mare quod multum est salsum, et in climatibus calidis. Ex eadem autem causa videtur in pluviis aliquando quiddam salsum: admiscetur enim vapor eis calidus siccus in elevatione vaporis frigidi et humidi: et ideo calidum expulsum a frigido, comburit siccum in nube : et ideo facit pluviam salsam.