CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio electarum diversitatem aquarum secundum dicta Avicennae per modum juvamenti vel nocumenti quod est in aquis diversis.
Secundum autem dicta Avicennae diversitas invenitur in aquis, eo quod quaedam sunt currentes, quaedam puteales, quaedam paludales, et quaedam salsae, et quaedam sunt aquae eductae in lapideis viis vel plumbeis : quaedam etiam sunt inetallicae, in quibus est vis mineralis : et quaedam sunt aluminosae, et quaedam nivosae sive glaciales. Inter currentes autem quaedam currunt super lutum, et quaedam super arenas sive lapides. Est ergo generale documentum, quod currentes et meliores sunt et leviores et subtiliores sunt stantibus. Inter currentes autem, currentes super lutum liberum a corruptione foetida, vel aquae immixta, meliores sunt omnibus aliis, eo quod lutum tale semper purificat aquam, et praecipue ibi melior est, ubi remota est a suo principio : quia ibi bene est purificata, levior tamen illarum melior est : et hoc probatur pondere, velut si duo panni aequalis ponderis mundi intingantur, et postea exsiccentur vehementer, et tunc ponderantur. Si enim tunc alter praeponderat, hoc est ex graviori aqua cui pannus ille intinctus fuit. Cognoscitur autem cito aqua illa bibita ab hypocundriis, hoc est, a lateribus sub costis. Inter currentes etiam sunt meliores quae currunt ad Orientem, et post hoc ad Aquilonem : deinde quae ad Occidentem, et illae sunt malae : pessimae autem quae ad Meridiem. Hoc autem contingit per accidens ex ventis immixtis eis, qui faciunt eis qualitatem juvativam vel nocivam.
Haec est causa quare laudabilis est aqua Nili, quia longe fluit et venit a Meridie in Septentrionem : magis autem lauda,bilis est aqua Danubii, quae longissimum habet fluxum et bonum fundum frequenter luteum incorrupti luti, et fluit ab Occidente in Orientem directo fluxu: et ideo animalia amantia lutum putridum et aquam viscosam et spissam, non vivunt in eo, sicut anguillae, et hujusmodi. Post illas autem sunt aquae currentes in arenosis fundis bonae et leves ad Aquilonem currentes, sicut sunt Nilus in aegypto, et Rhenus in. Germania : et post illas in bonitate sunt aquae fontium boni luti vel arenosi fundi. Malae autem sunt aquae puteorum propter vapores terrestres sibi admixtos. Sed aquae canalium sive aquae ductuum in fistulis plumbeis pessimae sunt, et praecipue quando diu in plumbo cucurrerunt: quia rude contrahunt a plumbo, quae aliquando excoriant intestina. Stantes autem malae sunt generaliter, sed tamen secundum diversitatem loci in quo stant, habent plus et minus de nocumento. Causa autem nocumenti in eis generaliter est duplex, scilicet corruptio per calorem solis, et quia spissae sunt et graves : paludales autem pejores sunt in lacunalibus, cum lacunales malae sint, tum quia stantes, tum quia corruptum et non liberum lutum habent in profundo. Sed inter paludales et lacunales illae prae caeteris malae sunt, quae quamdam pellem et viscositatem habent in superficie. Sed aquae salsae calidae sunt et siccae in genere aquarum : et ideo primo bibitae mordicatione sua aliquando laxant : et postea per exsiccationem stringunt idem quod laxaverant. Inter aquas autem minerales et metallicas minus nocet illa in qua est aurum : cujus signum est, quia in. optimis aquis invenitur aurum. : et post hoc est illa in qua est ferrum , et confortat interiora multum : pessimae autem et amarae valde in quibus est cuprum, et ideo necat animalia, sicut pisces, et vermes. Aluminosae autem sunt calidae et siccae vehementer, et ideo prohibent cursum sanguinis undecumque currant. Nivosae autem et glaciales sunt spissae propter frigus quod est in eis : ingenium autem quo spissa aqua subtilior efficitur, est decoctio ejus.
Verum est quod quidam rudes in naturis dixerunt scilicet quod cum decoquitur aqua, evaporat id quod est subtilius ex ipsa, et remanet id quod est grossum : et ideo dixerunt quod aqua decocta grossior et spissior est quam non cocta. Hoc autem falsum est, quia per coctionem non inspissatur corpus simplex, sed compositum. Simplex autem totum efficitur per decoctionem rarius : et ideo aqua decocta rarior est. Est autem purificabilior duabus de causis : quarum una est, quia natura calidi est congregare homogenia sibi, et ideo trahit partes aquae de terrestribus, et dividit eas ab eis, quae prius incommixtae fuerunt, sicut nos videmus quod calor ignis facit in argento et plumbo, et separat ea ab invicem, et facit currere argentum ad unum locum, et plumbum ad alium. Alia autem causa est, quia aqua cocta subtiliatur : et ideo partes terrestres magis possunt penetrare per ipsam ut descendentes in fundo resideant : et hujus signum est, quia si aqua hausta ponatur in vase per plures dies, parum est quod invenitur resedisse ex ipsa : et si decoquatur, infra unum diem vel unam noctem, multum de terrestri substantia invenitur in fundo ejus. De aqua autem salis Ammoniaci et aliarum mixtarum naturarum sciendum semper, quod sapiunt naturam ejus quod miscetur cum ipsis et salibus et arsenico et ammoniaco et sulphure, ut dicemus in quarto libro hujus voluminis, Domino dante. Nunc autem quae dicta sunt de aquis sufficiant, quia illa quae dici possent, ex isris sciti possunt et ad medicum magis pertinent.