Ad primum sic proceditur. Videtur quod baptismus joannis non fuerit sacramentum. Joan. 3, super illud: erat joannes baptizans etc., dicit Glossa: quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit baptismus joannis ante baptismum christi. Sed catechismus non est sacramentum, sed sacramentale. Ergo baptismus joannis non erat sacramentum sed sacramentale.
Praeterea, omne sacramentum est alicujus legis sacramentum. Sed baptismus joannis non erat sacramentum legis naturae, neque legis veteris: quia, sicut Augustinus dicit, nulli praecedentium prophetarum fuit datum baptizare, nisi joanni soli, quod non contingit de sacramentis veteris legis; similiter non est sacramentum novae legis, quia praedicationem christi praecessit.
Ergo non erat sacramentum.
Sed contra, sacramentum est sacrae rei signum.
Sed baptismus joannis figurabat baptismum christi.
Ergo erat sacramentum.