CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae libri intentio et divisio.
Postquam nos in praecedenti libro considerationem fecimus de omnibus impressionibus humidis, sive in alto, sive in imo generatis, et diximus ibi de esse maris, et causam salsedinis ejus : relinquitur ergo in isto libro dicere ea quae generantur ex vapore sicco, qui elevatur de terra. Qui quidem triplex est, scilicet absolutus, vel involutus in vapore humido : et absolutus quidem est duplex, sci- licet subtilis, et ideo ascendens in aerem et impellens eum, et grossus qui residet in visceribus terrae. Et subtilis quidem absolutus pertingens in aerem, cum ibi frigiditate percussus fuerit, facit ventos de quibus nos in isto libro primum faciemus tractatum. Grossus autem in visceribus terrae conclusus, facit terraemotum : et de illo faciemus tractatum consequentem. Involutus vero humido vapore, iacit coruscationem et tonitruum : et de illo in tertio loco tractatum faciemus. Remanebit autem ultimo dicendum de iride et arcu lunae et circulo lunae et stellarum quarumdam, quae non sunt ex vapore tantum sed ex reflexione luminis supercoelestis corporis super vaporem : nec omnino hujusmodi sunt ex vapore humido, sed quaedam illarum sunt ex vapore sicco. Quia autem ventus secundum maximum
suum posse non est aequaliter in omnibus ventis, sed secundum maximum posse est in ventis duobus, scilicet Aquilonari et Australi, ideo primo quaedam dicemus de illis : quia hoc est utile quoad considerationem naturae venti in universali propter diversitates opinantium de materiali principio ejus : quia quidam dicunt, quod sit aer motus : quidam quod aqua : et quidam quod vapor terrens : et alii, quod sit aliquod magnum corpus coeleste, vel aliud quod violenter aerem impellit. Haec enim determinari non possunt nisi consideretur natura ejus in eo in quo principaliter est, quia per illud scitur natura ejus in omnibus aliis. Licet enim de communi prior sit speculatio quam de speciali, tamen quando commune non est vere commune, sed per analogiam est de multis dictum, tunc prior est speculatio de eo de quo dicitur principaliter, et ex illo scitur natura communis quae secundum modum aliquem salvatur in aliis. Dicemus ergo primo de duobus ventis Aquilonari et Australi quaedam : et deinde procedemus ad naturam ventorum, tangentes diversitates opinionum Antiquorum circa eam.