Ulterius. Videtur quod non baptizaverit sub hac forma: ego baptizo te in nomine venturi. Christus enim, in cujus nomine baptizabat, jam venerat.
Ergo non competebat forma illa pro tempore illo.
Praeterea, eadem est fides de christo venturo quae erat in patribus et de christo qui jam venit, quam nos habemus. Ergo eadem est forma baptismi in nomine venturi, et in nomine christi.
Ergo baptismus idem. Sed apostoli baptizaverunt in nomine christi, ut infra dicetur. Si ergo joannes baptizavit in nomine venturi, idem fuit baptisma joannis et apostolorum christi; quod falsum est.
Sed contra est quod dicitur Act. 19, 4: baptizabat joannes populum dicens, in eum qui venturus est post ipsum, ut crederent.