CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De proprietatibus duorum ventorum Austri et Septentrionis
Auster ergo est ventus calidus et humidus flans flatu vehementi. Est autem non a natura vaporis, cum omnis ventus sit ex. vapore frigido et sicco : sed est calidus, quia exitus flatus ejus est principium elevationis materiae ejus ex locis Meridionalibus, quae sunt calida et sicca secundum naturam. Cum ergo incipit flare, propter locum fit calidus : et quia calidum est aperitivum et resolutivum, resolvit materiam vaporis parvam, eo quod locus est siccus ubi oritur, nec multum humorem praestare potest : praecedens autem flatus cum eo quod semper adhaeret ei plus et plus de calore loci per quem est processus flatus ejus, invenit locum versus septentrionem semper humidiorem : et ideo quia etiam ipse plus et plus est calidus ex loco, tunc aperit plus aquas et terram, et attrahit continue vaporem humidum ad pluvias, et vaporem calidum et siccum quasi ad nutrimentum sui extrahit ex terra : et ideo efficitur semper vehementioris flatus et flatus calidi, et adductivus pluviarum ex nubibus multis turbidis et spissis. E contrario autem Septentrio ventus est frigidus et siccus : est autem frigidus, eo quod oritur a locis aquosis frigidissimarum aquarum, quae perpetuo frigore generantur in Aquilone, ut in praecedenti libro monstravimus : tales enim aquae minime evaporant, et ideo ventus ibi ortus remanet siccus et purus : oritur etiam ex montibus altis qui multum distant a nobis in Septentrione : et illi sunt montes frigidi, sub quibus concluditur vapor ferreus multus : et quando egreditur de terra, egreditur multus et spissus diu ibi congregatus, et ideo est frigidus. Loca autem per quaeflat, non sunt calida : et ideo nihil adhaeret ei ex eisdem vaporibus elevatis, sed pervenit ad nos purus. Egressio autem Austri non est pura, sicut jam diximus : et hoc patet ex ipso loco qui dicitur lyminien, et ex illo descendit ad nos : locus autem ille calidus est et turbidus : unde ventus Austri exiens ex ipso, turbidus et crassus quodammodo et pinguis aurae pervenit ad nos : et commovet pluvias, eo quod ipse ex alto descendens ad terras, trahit ad se vapores humidos grossos et turbidos, qui sunt materia pluviarum, sicut diximus. Haec etiam causa est quare frequentius pluviae multiplicantur in autumno usque ad hyemis principium, et praecipue in extrema parte autumni : quia tunc calor Meridiani fervoris et aes-
livi qui combussit vapores in Meridie, remittitur et plus elevat de vapore quam consumit : et hoc praecipue in extrema parte autumni, sicut diximus, scilicet quando sol est in Libra ultra medium signi Librae et in Scorpione : tunc ergo multiplicatur vapor venti Meridionalis. Et haec est una causarum quare sapientes in astris dicunt, quod Libra est signum ventorum, sive in quo dominatur ventus Australis. Ex hoc etiam causa est, quod Austro flante tepescit aqua maris : quia videlicet multum adhaeret vento isti de humiditatibus calidis, quas immiscet superficiei maris : et ideo remittitur frigus ejus, et efficitur tepidum ex flatu Austri calidi.