Ulterius. Videtur quod non fuit institutus a deo. Nullum enim sacramentum a deo institutum nominatur a ministro; non enim dicitur baptismus Petri. Sed baptismus ille dicitur baptismus joannis.
Ergo non fuit a deo institutus.
Praeterea, sacramenta legis naturae, quae ad sacramenta christi disponebant, a deo institutionem non habuerunt, sed ex voto celebrabantur, secundum Hugonem.
Sed baptismus joannis fuit praeparatorius ad sacramenta christi. Ergo non debuit habere institutionem a deo.
Sed contra est quod dicitur joan. 1, 33: qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.