Ulterius. Videtur quod debuit statim christo baptizato cessare. Quia super illud joan. 1: vidit joannes jesum venientem ad se, dicit Augustinus: baptizatus est dominus baptismo joannis, et cessavit baptismus joannis.
Praeterea, baptismus joannis erat praeparatorius ad baptismum christi. Sed baptismus christi incepit statim christo baptizato: quia tactu mundissimae suae carnis vim regenerativam contulit aquis, ut dicit beda. Ergo statim debuit cessare.
Sed contra est quod legitur joan. 3, quod post baptismum christi baptizabat joannes, et discipuli ejus similiter baptizabant. Ergo baptismus joannis non cessavit statim christo baptizato.