CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est di gressio declarans causam efficientem omnium ventorum in communi.
Causa autem efficiens omnium ventorum in communi est, quod cum volvitur sol in orbe suo, et radius ejus directe opponitur terrae, et appropinquat terrae quantum potest directa oppositione, tunc elevat vaporem ex ea : et cum elongatur et oblique respicit terram, tunc incipit vincere frigus in aere : et ideo vapor elevatus percutitur a frigore, et inspissatur, et resolvitur in aquam : sicut vapor propter frigus quod super aerem dominatur, eo quod sol elongatur ab ipso non quidem quoad spatium quod sit inter solem et terram, sed frequenter ad obliquitatem radii qui incidit in terram : et ideo aquae pluviarum vel nivium fiunt plus in hyeme quam in aestate : quia in hyeme elongatur sol quoad motum suum quem habet in circulo signorum : quia in hyeme movetur in signis Meridionalibus quae oblique nos respiciunt, et plus distant a nobis quam signa Aquilonaria. Fiunt etiam aquae pluviarum et nivium plus in nocte quam in die, eo quod tunc sol elongatur a terra nostra habitabili quantum ad motum ejus in circulo aequinoctiali. Haec autem quae dicta sunt, testificatur sensus : tamen multoties fit oppositum eorum quaedicta sunt : et hoc est ideo, quia in nocte aliquando est frigus sparsum in toto aere : et ideo non expellitur ad nubem aquosam quae est in aere : in die autem calor per radium solis inducitur in aerem, et frigus aeris ad locum nubium expellitur : et tunc fit conversio nubis in aquam per diem et noctem, vel fit talis conversio : et eodem modo est de hyeme et aestate. Multoties etiam caliditas solis et stellarum desiccant aquam et terram descendentem : et quando sic sol fervet, non tantum desiccat aquam resolvendo eam in vapores, sed etiam desiccat terram ex siccitate vehementi resolvendo eam in vaporem : et ideo tunc elevantur ab habitatione terrestri duo vapores, quorum unus est humidus et praestat materiam pluviis et aquis : et vapor alter est siccus qui est principium omnium ventorum et materia eorum. Hoc autem intelligendum est de calore solis qui elevat plus quam consumit de vapore, Si enim plus consumeret quam elevaret, tunc nec faceret pluviam
ventum. Demonstratio autem duplex docet ea qua3 diximus : quarum una est in sensu, quia videmus oculis nostris quod caloris plus elevantis quam consumentis talis est operatio. Alia autem demonstratio est per viam rationis : scimus enim quod a loco diversorum elementorum res elevata non potest esse unius naturae, sed diversa est secundum diversitatem elementi a quo elevatur : elevantur autem vapores a loco aquae et a loco terrae: est ergo vapor ab his duobus locis diversus : ergo etiam res generata ab istis diversis vaporibus est diversa : ergo natura pluviae quae generatur a vapore aquae, et natura venti quae generatur a vapore terrae, est diversa.