CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans materiam et causam efficientem et locum generationis ventorum, et ad solvenda dubia quae dicta sunt de eis.
Est autem hic attendendum, quod secundum ea quae dicta sunt, ventus est vapor ferreus aeris superiora transcendens, et aerem fortiter percutiendo impellens. Cum autem sit de vapore subtili in genere suo, subtile autem natum est ascendere, vapor iste petit altiora aeris quam vapor pluviae : hujus autem signum est, quia de subtilioribus vaporis terrestris fit Assub cadens sive descendens : et casus ejus signat vaporem jam in sublimi moveri ad partem illam, et ventus descendens continue tunc flabit ad partem eamdem. Aliud autem signum est, quod consideraverunt nautae maris : cum enim in sublimi per motum nubium apparent oppositi veriti fortes, dicunt quod hoc signat tempestatem propter ventorum oppositum : quia tunc procellae non ha- bent liberum effluxum in mari : sed potius duae procellae se collidentes exaltantur, et subruunt naves. In talibus autem praenosticantur quod frequenter vincit superior ventus, eo quod ille fortior est et minus sedabilis : quia humori minus est permixtus. Licet autem ignium in altissimo aeris generatorum etiam sit materia vapor terrestris subtilis, tamen differentia est in tribus inter illum vaporem et istum : quarum una est In calore, qui major est in materia ignium quam ventorum. Secunda in subtilitate et continuitate : quia materia ignium magis est subtilis et minus continua, et per consequens magis ab humido separata quam materia ventorum : materia autem ventorum e contra minus subtilis est, et magis continua, eo quod humido magis permixta. Tertia autem est quantum ad locum suae generationis : quia ventus non ascendit usque ad aestum, sed potius usque ad partem aeris frigidam : et ibi, sicut dicit Algazel, frigiditate percutitur et spissatur et movetur et impellit aerem. Ex quo etiam patere potest, quod vapor venti non congregatur frigiditate interiori, sicut quidam dicunt, sed potius exteriori frigiditate loci, propter quam etiam, sicut dicit Algazel, impeditur ne evadat ad superius interstitium aeris quod aestus vocatur. Quod etiam probatur ex hoc quod vapor nullus elevatur nisi in calido : et ideo si calor aeris circumstantis obviaret vapori, amplius calefaceret : cum tamen interior calor juvaretur a calore aeris exterioris, et sic non inspissaretur, neque congregaretur, neque flaret. Redeamus autem nunc ad dicta sapientium tangentes de natura venti quaecunque opinati sunt Antiqui naturales.