Ad tertiam quaestionem dicendum, quod joannes suum baptismum instituit praecepto divino. Unde patet quod institutio ipsius fuit a deo per auctoritatem, et ab ipso joanne per ministerium.
Ad primum ergo dicendum, quod propter tres rationes baptismus a joanne nomen accepit. Primo, quia ipse fuit sui baptismi institutor aliquo modo; Petrus autem nullo modo baptismi quo baptizabat.
Secundo, quia nihil in illo baptismo efficiebatur quod joannes non faceret. Tertio, quia sibi soli erat datum illius baptismi ministerium.
Ad secundum dicendum, quod fides magis determinabatur secundum appropinquationem ad christum; et ideo etiam sacramenta, quae quaedam fidei protestationes sunt, magis a christo remota, minus determinata esse debuerunt. Et quia baptismus joannis de propinquo ad christi sacramenta disponebat, ideo debuit magis habere determinationem quam sacramenta legis naturae.