Ad quartam quaestionem dicendum, quod cessatio baptismi joannis potest accipi dupliciter.
Uno modo quando cessavit totaliter; et hoc fuit joanne in carcerem misso, quia ministerium illud soli joanni concessum est. Alio modo quantum ad maximum suum posse; et sic cessavit baptizato christo: quia ex tunc ejus baptismus non fuit praecipuus, sed alius fuit eo dignior; sicut cessat officium legati domino suo superveniente, quamvis et aliqua exerceat.
Et per hoc patet solutio.