CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De radice et esse ventorum secundum veritatem, et de solutione dubiorum Antiquorum.
Radix ergo venti est ex vapore qui ascendit ex terra, sicut ante diximus, et principium esse ejus est ex eo : et materia ejus est vapor talis, qui est frigidus et siccus, subtilitate sua aerem transcendens : et cum inspissatur frigiditate aeris fortiter impellit aerem. Hoc autem scitur ex hoc, quod quantitas ventorum et nubium est secundum quantitatem vaporis ascendentis ex terra et aqua: quia si multi sunt vapores, multi sunt venti: et si pauci sunt vapores, pauci sunt venti. Quod autem recipit quantitatem a quantitate alterius, illud materialiter est ex illo. Ergo ventus materialiter est ex vapore terrestri ad superius aeris ascendente. Amplius multoties videmus quod terra multum sicca existente, ita quod continuatione quasi caret, sed est pulvis dis- continuus, non elevatur ventus : quia vapor continuus ex terra elevari non potest : sed elevatur tunc vapor humidus ex aquis, et facit pluviam, quae postquam terram madefecerit et pulverem eontinuaverit, vaporat terra: et tunc venit ventus post pluviam per calorem solis elevantem vaporem terrae siccum, eo quod calor solis ita exsiccat eum quod humidum aqueum non vincit in eo, sed remanet tantum eatenus quatenus continuare potest vaporem elevatum : vapor ergo ille sic elevatus est corpus venti et principium flatus ejus, et radix prima in qua radicatur esse ipsius, et est ejus materia : et ideo propter motum illius flat ventus, et movetur secundum quantita tem vaporis sicci, qui praehabito modo de terra elevatur prae multitudine et paucitate : et cum abscinditur elevatio talis vaporis, quiescit ventus : quiescente autem vento et serenata aura descendit sol et facit humiditatem occultam sub terra, et exsiccat terram, et aperit eam, ut humiditas occulta latens in ea possit evaporare per vaporem qui est actu calidus et potentia humidus : et vapor aqueus tunc ascendit ad aerem, et cum in aere obviat ei frigidus , alteratur in aquam et pluit, et tunc ex pluvia iterum quiescit ventus: eo quod humor pluviae generat vaporem siccum, qui est in aere, et continuando terram et infrigidando, non siuit eam evaporare terrestrem vaporem qui multiplicet naturam venti : et ideo cessat ventus. Abscinditur enim materia venti eo quod humectatur terra, et minoratur propter illud materia vaporis sicci, qui est materia venti,. qua minorata quiescit ventus, etc.