Utrum baptismus joannis gratiam contulerit.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod baptismus joannis gratiam contulerit. Luc. 3, 3: erat joannes baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Sed remissio peccatorum non fit sine gratia. Ergo baptismus ille gratiam contulit.
Praeterea, Damascenus dicit: purgat joannes spiritum per aquam.
Sed purgatio spiritualis non fit sine gratia.
Ergo ille baptismus gratiam contulit.
Praeterea, Augustinus dicit contra donatistas: ita credam joannem baptizasse in aqua in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata. Sed spes de remissione peccatorum non potest esse nisi per gratiam. Ergo baptismus ille gratiam contulit.
Praeterea, baptismus joannis propinquior fuit baptismo christi quam circumcisio; sed circumcisio gratiam contulit, ut dictum est, dist. 1, quaest. 2, art. 4, quaestiunc. 3. Ergo multo fortius baptismus joannis.
Praeterea, sacramentum non instituitur, nisi ad causandum gratiam, vel significandum. Sed gratia sufficienter per sacramenta veteris legis erat significata. Si ergo baptismus joannis gratiam non contulit, pro nihilo institutus fuit.
Sed contra, gratia non confertur sine spiritu sancto. Sed in baptismo joannis non conferebatur spiritus sanctus, sed aqua tantum, ut patet Act. 1, 3: joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini spiritu sancto. Ergo in illo baptismo non erat gratia.
Praeterea, non est idem effectus dispositionis et perfectionis. Si ergo baptismus joannis disponebat ad baptismum christi, cujus est gratiam conferre: quia gratia et veritas facta est per jesum christum, joannes 1, 17, videtur quod baptismus joannis gratiam non contulit.
Respondeo dicendum, quod hoc ab omnibus conceditur, quod non efficiebatur aliquid per baptismum joannis quod non esset operatio hominis. Et quia gratia non potest ab homine dari, ideo patet quod baptismus joannis gratiam non conferebat.
Ad primum ergo dicendum, quod illa auctoritas sic exponenda est, ut referatur ad diversa baptismata hoc modo. Erat joannes baptizans, scilicet baptismate suo, et praedicans, scilicet baptismum christi, qui est in remissionem peccatorum. Si autem referatur utrumque ad baptismum joannis, sic dicitur esse in remissionem peccatorum: quia baptizatis imponebat dignos fructus poenitentiae agere, quibus peccatorum remissionem consequerentur.
Unde baptismus ille erat quasi quaedam protestatio, et professio poenitentiae.
Ad secundum dicendum, quod baptismus ille purgare dicitur modo praedicto: vel etiam materialiter a sordibus corporalibus in signum spiritualis purgationis per christum futurae; vel a caecitate ignorantiae per doctrinam joannis christum annuntiantis.
Ad tertium dicendum, quod spes semper ex gratia procedit, non tamen semper ex gratia habita, sed quandoque ex gratia expectata; et sic baptismus joannis spem faciebat remissionis peccatorum, non conferens gratiam, sed promittens eam in hoc quod praefigurabat baptismum christi, quo gratia daretur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis baptismus joannis magis conveniret cum baptismo christi quam circumcisio quantum ad materiam, non tamen conveniebat magis quantum ad causam institutionis: quia circumcisio ad necessitatem instituta erat ut remedium contra originale; sed baptismus joannis, ut assuefaceret ad baptismum christi.
Ad quintum dicendum, quod baptismus joannis expressius figurabat baptismum christi quam sacramenta veteris legis propter majorem similitudinem ad ipsum; et ideo magis de propinquo praeparabat ad ipsum in significatione, et quadam poenitentiae protestatione.