CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans impossibilia dubitabilia circa materiam venti.
Quaeret autem aliquis, si in materia venti est vapor ferreus siccus, sicut est habitum, quare non resolvitur cadens in terram per terrae particulas, sicut vapor aqueus resolvitur in aquam per conversionem quae fit in pluvia : humidum enim aqueum quod est in ipso ad continuandum, separabile est ab ipso, cum sit contrarium sicco terrestri. Si dicas quod aereum inductum non permittit per particulas ejus congregari: hoc esse non potest, quia cum aereum secundum utramque qualitatem terreo contrarietur, plus est ipsum separabile ab ipso quam humidum aqueum ab aereo. Separatur autem ab humido aqueo aereum in plu- via et in grandine et in aliis quibusdam impressionibus humidis. Ergo separari potest a vapore terrestri. Si autem dareturquod non separetur ab ipso, adhuc videtur debere converti in terram et cadere : quia humidae impressiones a quibus aer non separatur, convertuntur in aquam, sicut apparet in pruina et nive : ergo videtur quod etiam non separatum a terrestri vapore, possit converti in terram. Adhuc autem quomodo potest esse, quod vapor ferreus sit materia venti et principium efficiens ipsius et radix esse ejus ? Radix enim secundum formam et pricipium est sccundum efficientem causam : et hae duae causae non coincidunt in unam causam efficientem, ut in secundo Physicorum est determinatum.
Adhuc autem de rationibus Senecae supra induciis non est ostensa solutio : quia venti sunt in locis frigidis ubi sunt aquae, et praecedunt pluvias, et sedantur post eas : ex quibus videtur radix venti esse in vapore pluviae. Praeterea vir aliquis Antiquorum cum sententia supra dicta concordat: sed omnes dicunt ventum esse aereum impetu fluente a vapore aqueo percussum.
Sed tamen absque dubio ventus causaliter est vapor ferreus, et flalus venti in primo flante est motus illius vaporis a sursum in deorsum, sicut infra dicemus : flatus autem passivus est aer impulsus a vapore illo : et illum flatum passivum Antiqui dicebant esse ventum. Ad illud autem quod objiciunt, quod deberet redire ad terram, sicut vapor aqueus redit ad aquam, Dicendum quod siccum terreum migis tenet aereum inductum quam humidum aqueum : et ideo non ita potest converti in terram : et etiam quando frigiditas in eo vincit siccum, non ita contrahit partem ad partem sicut aqua : quia quaelibet pars minima terminata est in seipsa, et non fluit una pars supra aliam, sicut fit in aqua : et ideo id quod resolvitur, ita minutum est, quod sensum effugit : sed tamen post longum tempus in lapidibus
apparet aliquid terrae resolutum. Aliquando autem vento dispergitur : vapor autem ferreus materia est venti secundum quod ventus dicitur active primum, quia flat active : quia illud quod fiatur, est aer : est autem efficiens venti per motum suum, et est radix ejus secundum suum genus per formas frigidi et sicci, quae dominantur in ipso : et sic non est inconveniens quod aliquid secundum unum et idem incidat in causalitates plurimarum causarum. Quod autem Seneca dicit, non est inconveniens, quod materia ventorum ab aqua generetur, praecipue a stagnis frigidis : quia aquae,frigidae faciunt aerem, et aer infrigidatus percutit vaporem terrestrem elevatum, et sic multiplicat ventum. Quod autem praecedit pluvias, inde est quod ventus Meridianus calidus est et turbidus, et multiplicat materiam pluviis, sicut nos infra ostendemus. Alius autem pluvias non praecedit, et sedatur plus post pluviam per causam quam ante diximus in capitulo quod ante istud immediate praecedit.