CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare Septentrio et Meridies sunt majoris exsufflationis quam alii venti.
Est autem necessarium nobis ut investigemus hic causas quare duo venti, scilicet Septentrio et Meridies, plures et fortiores faciunt exsufflationes quam venti qui veniunt ab Oriente vel ab Occidente, et alii collaterales eorum. Volumus autem hic de hoc tangere causam efficientem primam, et de eodem dicemus causas alias. Dico ergo infra solvendo quaestionem propositam, quod dupliciter possumus accipere Aquilonem et Meridiem, scilicet secundum quod sunt partes quae sunt juxta polos mundi, secundum quod sunt in mundo Aquilo et Meridies : et sic Septentrio et Meridies sunt majoris exsufflationis quam Oriens et Occidens. Possumus etiam accipere istas partes secundum quod sunt in climatibus distinctis : quia non est necesse quod flante vento in uno climate, ille idem exsufflet eodem tempore in climate alio. In omnibus climatibus tamen est verum quod Aquilo et Meridies fortioris et frequentioris exsufflationis sunt quam alii venti. Si autem nos ostenderimus causam efficientem quare hoc est in Aquilone et Meridie in mundo, tunc manifesta est causa hic quare sit in climatibus : quia vapor climatis principium trahit a vapore plagae mundi, Clima enim quintum auram accipit Meridianam a climare quarto, et quartum accipit eam a tertio, et sic deinceps usque ad primum : hic autem accipit auram Meridianam, a quarta terrae quae est ultra aequinoctialem, quae est regio Meridiana simpliciter : quia protenditur ad arcum aequinoctialis, qui venit de Oriente in Occidentem in capite Arietis et Librae usque in polum Meridianum. Similiter est de aura Aquilonari quam clima quintum recipit, et sextum recipit eam a septimo, et septimum iterum a regione Aquilonari, quae est usque in polum Aquilonarem : et licet ventus unius climatis non necessario sit in alio, tamen causa ventorum unius climatis recipitur ab alio climate, licet sit debilior et fortior ex parte agentis et ex parte patientium secundum diversitatem latitudinis quam habet ex distantia ad viam solis et stellarum.
His praenotatis, dico quod fortis et multa exsufflatio causatur a plurimo vapore congregato spisso non impedito per materiae abscissionem. Cum ergo sol non sit in Aquilone et Meridie nisi per illuminationem et non per praesentiam corporis sui, sit autem in Oriente et in Occidente et in locis mediis quae sunt in via solis per illuminationem et corporis
sui praesentiam, erit sol magis calefaciens Orientem et Occidentem et loca intermedia, quam Aquilonem et Meridiem. Calor autem fortis multum attrahit humidum quasi in sui nutrimentum. Ergo multae evaporationes fiunt in via solis inter Orientem et Occidentem, et illae convertuntur in pluviam vel alias impressiones humidas cum sol elongatur ab eis : quia cum est in Oriente, tunc infrigidatur vapor in Occidente, eo quod longe distat a sole : et e converso cum sol est in Occidente, tunc infrigidatur in Oriente, et convertitur in aquam, et descendit : descensus autem pluviae impedit ventum, sicut ante diximus : ergo in Oriente et Occidente et locis mediis parvae sunt exsufflationes causatae ab illis locis, nisi loca media recipiant eas aliunde, scilicet a locis Aquilonaribus et Meridionalibus remotis a via solis : in illis enim locis sol non est per praesentiam corporis directo diametro : et ideo est in illis locis calor debilis, et praecipue in Aquilone, quia ibi sol movetur in axe, quae est elevatio solis secundum majorem partem diametri circuli sui qui defert ipsum. In Meridie autem movetur in axis oppositionem, quae est minor pars diametri ejusdem circuli : et ideo minus calidus est in Aquilone quam sit in Meridie : quia licet obliquitas a via solis sit aequalis, tamen altitudo solis a terra inaequalis est, quia magis vicinatur terrae in signis Meridionalibus quam in signis Aquilonaribus : calor ergo debilis in Meridie, et praecipue in Aquilone facit hoc quod calor digestivus debilis facit in animali : facit enim fumos terrestres indigestos grossos, qui sunt in animali materia ventositatum, et in mundo sunt materia ventorum. Et ideo quantum est de causa efficiente, partes Aquilonares et Meridionales majoris sunt exsufflationis quam partes Orientis et Occidentis et locorum quae sunt inter Orientem et Occidentem in via solis. Partes autem Orientis et Occidentis et locorum mediorum quae viae solis sup- ponuntur, sunt plurium humidarum impressionum quam partes Aquilonares et Meridianae, nisi forte nix quae abundat in partibus Aquilonaribus et Meridianis,
ut infra dicemus : et hoc etiam cooperatur ad ventos, sicut ostendemus postea.