Ad tertium sic proceditur. Videtur quod christo non competeret baptizari baptismo joannis.
Baptismus enim joannis erat baptismus poenitentiae, ut dicitur Luc. 3. Sed christo non competit poenitentia, sicut nec peccatum. Ergo nec baptizari baptismo joannis.
Praeterea, omnis christi actio nostra est instructio.
Sed non instruimur baptizari baptismo joannis. Ergo non debuit christus illo baptismo baptizari.
Sed contra est quod ipse ad baptismum joannis vadens dixit: sic decet nos implere omnem justitiam; Matth. 3, 15.