Ulterius. Videtur quod nulli alii hoc baptismo debuerunt baptizari. Hoc enim est solius christi ut a sacramentis non accipiat, sed magis eis conferat.
Sed baptismus joannis erat tale sacramentum a quo non poterat aliquid accipi. Ergo soli christo competebat.
Praeterea, sacramenta eadem ratione omnibus competunt. Sed non erat necessarium quod omnes baptismo joannis baptizarentur. Ergo nulli praeter christum ipso baptizari debuerunt.
Sed contra est quod dicitur Matth. 3, 5: egrediebantur ad illum hierosolymitae universi, et baptizabantur ab eo.