CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De motu vaporis venti tortuoso, qui est
siccus, an moveatur per semicirculum horizontis. Sciendum est etiam de omni vento communiter, quod Halus et motus vaporis ejus est tortuosus, quoad hoc quod nec ascendit sursum, nec deorsum : sed movetur in circuitu terrae quasi per circuli quemdam arcum, et ideo nubium ventus oritur et ascendit et descendit in Orientem per motum stellarum. Causa autem hujus motus est triplex. Una quidem et prima est vis stellarum : sicut autem ex propria disciplina Astronomorum accipitur, stellae quaedam elevant ventos hos vel illos sicut Jupiter qui movet Aquilonares ventos, et Sol qui movet ventos Orientales, et luna quae movet Occidentales, et Mars qui movet statum a Meridie. Est autem hoc quasi principium, quod cum aliqua causa per motum suum inducit effectum, oportet effectum in aliquo imitati motum causae : cum ergo stella moveatur circulariter, oportet vaporem ad minus tortuose per arcum horizontis moveri. Eodem autem modo dicitur quando plures per se faciunt ventos, vel quando signa ventos faciunt, sicut tria signa habentia qualitates calidas et siccas quae dicuntur ignea triplicitas, scilicet Aries, Leo, Sagitta rius, dicuntur Orientalia, cujus praecipua causa est, quia commovent ventos Orientales. Et tria alia habentia qualitates frigidas et siccas, sicut Taurus, Virgo, Capricornus, dicuntur triplicitas terrea : et dicuntur Meridionalia, quia movent ventos Meridionales frequenter. Tria autem habentia qualitates calidas et humidas, et ob hoc aerea triplicitas vocata, dicuntur Occidentalia, quia deprehensum est quod habent movere ventos Occidentales. Tria autem reliqua habentia, proprietates phlegmaticas, scilicet frigidum et humidum, et ob hoc aquae triplicitas vocata, dicuntur Aquilonaria, eo quod concitant ventos Aquilonares : et humorem illum quem habent in proprietate , faciunt abundare in temporibus sibi attributis in corporibus ibi generatis. Secunda autem causa magis est naturalis, et est sumpta ex parte loci in quo generatur ventus : haec enim subtus habet calorem per circuitum undique expellentem a se frigus : et similiter supra se habet aestum, qui similiter undique a se expellit frigus. Agitatur autem vapor calidus a frigore, sicut prius dictum est : oportet ergo quod agitetur in loco frigoris in circuitu, et sic motus ejus est tortuosus. Tertia autem causa est ex ipso vapore qui impellitur sursum a calore elevante, et percutitur a frigore spissante : ergo oportet quod cedat ad latus in circuitu terrae : et haec est causa quam intendit dare Aristoteles.