Ulterius. Videtur quod debuerunt illo baptismo pueri baptizari. Erat enim ille baptismus signum baptismi christi. Sed baptismus christi competit pueris. Ergo et ille.
Praeterea, circumcisio dabatur etiam pueris, et eis principaliter. Sed baptismus joannis est medium inter circumcisionem et baptismum christi, qui datur indifferenter magnis et parvis. Ergo et baptismus joannis parvis dari debuit.
Sed contra, quia baptismus ille erat ut assuescerent ad baptismum christi. Sed hoc non poterat esse nisi ratione illorum qui discretionem habebant.
Ergo pueris ille baptismus non competebat.