Respondeo dicendum, quod christus pluribus de causis a joanne baptizari voluit, quarum tres tanguntur in Glossa Marc. 1; scilicet propter humilitatem implendam (ut ipsemet dicit Matth. 3); ut baptismum joannis approbaret, et ut aquas consecraret suae carnis tactu, et sic baptismum suum institueret. Quartam causam tangit Augustinus, ut scilicet ostenderet non interesse quis a quo baptizaretur. Quintam tangit in Lib. Quaestionum veteris et novi testamenti, scilicet ad exemplum baptismi proponendum illis qui erant futuri filii dei per fidem. Sextam tangit chrysostomus, ut scilicet in baptismo miracula ostendens, evacuaret illorum errorem qui joannem christo majorem credebant.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, christus a sacramentis nihil accepit; et ideo non dicitur baptismus joannis baptismus poenitentiae quo ad christum, sed quo ad alios qui ad poenitentiam per ipsum praeparabantur; sicut etiam circumcisio christi non fuit in remedium originalis peccati, a quo christus immunis erat.
Ad secundum dicendum, quod actio christi nostra est instructio, non ut eodem modo agamus sicut christus fecit, sed ut pro modo nostro christum imitemur; et ideo per baptismum suum dedit nobis exemplum, ut baptizaremur illo baptismo qui nobis competit, per quem scilicet remissionem peccatorum consequamur.