CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare flatus venti a principio est debilis et postea fortis : in quo est digressio declarans quare ventus non est continuorum flatuum et aequalium, et de epilogo dictorum.
Ex his patet quod omnis ventus a principio debilis est exsufflationis, quia cum. materia primo paulatim a deorsum ascendit in sursum, facit motum debilem, et parvum est quod superius repercutitur a frigido : sed cum multiplicata est materia, tunc multum de ea et cum magno impetu repercutitur superius : et ideo facit Haium fortem quando processit tempus ab elevatione materiae. Ex hoc etiam ulterius innotescit quare non sit ventus (latus continui, sed facit unam exsufflationem et cessat, et post facit aliam : non enim exsufflat nisi quando deprimitur vapor a superiori frigido : hoc autem non fit continue : sed cum semel depressus est, tunc confortatur calore loci inferius, et assumptione pluris materiae et iterum elevatur, et tunc secundo repercutitur et exsufflat, et ita alterat vices ascendendo, et reflectendo donec abscinditur in toto. Patet etiam ex his quare non est statuum aequalium : hoc enim ideo est, quia nec materia vaporis est aequalis semper, nec aequaliter eodem impetu repercutitur : eo quod frigiditas sit major et minor, et vapor est inaequaliter spissus et rarus inter duos, cum flatus forte sunt multi debiles. Propterea qui adhaerent vapori spisso fiunt ex. reliquiis vaporum minus spissorum. Jam ergo enuntiatum est de natura venti in communi, quae est materia ejus, et quare omne esse ipsius, et qualiter pluvia generatur ex vapore humido et grosso, et quare quiescunt venti tempore pluviae, et quare sunt in parte Meridiei et Septentrionis plus quam in aliis : et unde est principium eorum secundum materiam, quoniam a deorsum in sursum : et unde est principium flatus eorum, quoniam a sursum in deorsum.