Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Augustinus in Lib. De baptismo contra donatistas, si joannes solum christum baptizasset, videretur melioris baptismi dispensator, quanto melior erat qui baptizabatur, et si omnes baptizasset videretur quod christi baptismus non sufficeret ad salutem; et ideo quosdam alios baptizavit, sed non omnes.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis alii a baptismo joannis non acciperent gratiam; accipiebant tamen quoddam signum gratiae suscipiendae, et servandae poenitentiae.
Ad secundum patet solutio ex dictis.