CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa quae quandoque movet ventos, ei quandoque abscindit materiam eorum.
Causa autem quae est secundum divertem patientis, quae aliquando facit ventos, et aliquando abscindit eos, est sol. Si enim ad terram proximatio solis pauca, et terra non sit inuitum humida , sol imprimit istam impressionem debilem paucam : quia tunc sol non sufficit elevare vaporem, et terram constat esse constrictam propter siccitatem : et ideo tunc vapor paucus elevatur ab ea, quia secundum parvitatem caloris elevantis erit paucitas caloris elevati. Cum autem sol appropinquat forti appropinquatione sicut in aestate, et terra sit infusa humido bene continuante et non vincente materiam terrae, tunc imprimit impressionem fortem in terra : et vaporis elevati quantitas erit secundum illam mensuram fortitudinis solis in terra disposita modo praedicto : et ideo etiam venti multiplicantur secundum duos dictos modos et in multitudine et paucitate : sic ergo impediuntur venti et concitantur ab eodem sole diversimode se habente. Quandoque autem sol movetur super terram quasi diametro directa : et forte est terra sicca et adusta non potens vaporare, scilicet propter nimiam sui siccitatem, et tunc sol adurit terram, Cujus simile est quando magnus ignis projicitur in ligna pauca arida : calor enim solis tunc multo plus consumit vaporem quam elevet, et ideo vapor frigidus et siccus non potest elevati in aere, et ideo talis calor abscindit ventum : et ideo propter hujusmodi calorem ustivum non invenitur ventus praecipue in terra quae disposita est, ut diximus. Et hoc patet etiam quod inter duos solstitiales circulos terra aduritur , et prohibetur materia ventorum, sicut patuit in capitulo praecedenti : quia sicut dictum est, calor debilis provocat ventositates, et fortis calor abscindit eas. Sermone autem universali dicendo quantum est ex parte efficientis, quod duae sunt causae prohibentes esse ventorum : quarum una est frigus excellens, et altera est calor excellens cum siccitate excellente : cum enim calor et frigus excellunt, et siccitas excellens est cum utroque, tunc
prohibet vaporem ascendere, qui est venti materia. Cujus quidem causa est, quia frigiditas excellens constringit partes terrae, et siccitas continet eas, nec siuit eas vaporare, quia aperiri non possunt partes : omne autem evaporans apertum est, et pars ejus recedit a parte : caliditas autem consumit et urit plus quam elevet, et siccitas quae est causa cum caliditate, non habet materiam quae ad supremum acris ascendat : et ideo ventus abscinditur et impeditur.