Ad tertiam quaestionem dicendum, quod baptismus joannis erat baptismus poenitentiae; et quia pueris non competit poenitentia, ideo non competebat eis ille baptismus. Nec est simile de baptismo christi et circumcisione, quae ordinantur contra originale peccatum, quod in pueris est.
Et per hoc patet solutio ad objecta.