CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De locis commoveniibus et impedientibus ventos.
Est autem aliquando etiam a loco causa concitationis et abscissionis ventorum : quandoque enim in medio montium quiescunt venti, et praecipue in tempore calido aestatis, et multiplicatur in iocis illis aestus vehemens : et istud necessario erit propter unam duarum causarum: aut ideo quia non est ibi vapor ascendens, eo quod sol ascendere non potest, vel parum respicit loca illa propter umbras montium sempiternas, et ideo paucum elevat in locis illis vaporem.: et quia materia est pauca. Sunt etiam venti pauci: aut ideo quia sol elevat quidem ibi vaporem, sed non continue, quia parva hora projicit radium in vallibus montium illorum : et ideo cum primus vapor elevatur, non continue sequitur eum alius vapor qui nutriat et confortet eum : et ideo materia venti abscinditur : et ideo sunt pauci venti. Calor autem est in montibus tempore caumatis propter duas causas, quarum una est: quia sol reflectitur a latere montis in aliud latus alterius montis, et e converso multoties : et ex illa radiorum multiplicatione et divaricatioiie multi- plicatur calor in montibus. Alia autem causa est, quia aer calefactus tenetur ibi quasi inclusus et resecari non potest : et ideo multus fit in eo calor : et reservatur in ipso, et efficitur quasi aestuans : et ille comburit vaporem venti, praecipue in valle : et haec est causa quare in quibusdam montibus abscinditur ventus, praecipue qui clausi sunt ad Aquilonem, et aperti sunt ad Meridiem. In quibusdam autem locis fit ventus, ubi scilicet non figitur calor solis, et sunt praecipuae humiditatis quae continuat et non dissolvit, et fluere facit partes terrae : et ideo in desertis paludibus multi sunt venti, et etiam montium cacuminibus : quia illa sunt vicina frigido aeri, qui quemlibet vaporem percutit, et facit impellere aerem sicut impellitur in vento, sicut diximus superius.