CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De temporibus in quibus commoventur, et in quibus impediuntur venti.
Contingit autem frequenter flatus ventorum apud ortum Canis. Cum enim sit duplex Canis, scilicet Canis qui lucet ad pedem Orionis, et alius Canis qui lucet ad pedes Geminorum versus Cancrum ad Meridiem, de utroque est verum quod dicitur, quod venti oriuntur in diebus canicularibus. Amplius autem cum duplex sit ortus, scilicet cosmicus, et eliacus : cosmicus autem est, quando oritur in mundo, et praecipue constat cum sole, quod illi dies calidissimi sunt quando Canes sunt sub radiis solis : quia tunc sol est in Cancro versus Leonem, et habet quadruplicem calorem. Unum quidem ex loco coeli qui calidus est ex vicinitate Leonis, ubi est domus Solis. Alium ex directa oppositione ad habita- bilem nostram : quia ultra principium Cancri non potest ascendere versus capita nostra. Tertius autem est ex reflexione circuli, quia diu moratur circa eumdem locum circuli signorum : eo quod ibi zodiacus a circulo solstitiali regyret, et locus in quo movetur uno die, parum differt a loco in quo movetur sequenti die. Quartus autem est ex conjunctione stellarum calidarum : et ideo si terra est infusa humido continuante tantum, elevat multum vaporem, et facit ventum : et sic particulariter non universaliter fit ventus, quando humidum continuans est, propter causas quas diximus apud ortum Canis cosmicum, ut dictum est, praecipue tamen fit ventus quando humidum continuans est non facile separabile a terrestri, sicut estglutinosum et aliquantulum viscosum humidum, quia talis vapor est multum spissus, et facit ventum vehementem. Si autem humidum aqueum abundat et facit fluere terram, adhuc in hujusmodi diebus generatur ventus : quia calor fervidus exsiccat superfluum humidum,et remanet humidum continuans tantum, et hoc dat materiam vento. Scias autem quod Aristoteles alibi dicit, quod generatio pluviarum in diebus canicularibus est per accidens et raro, et hoc contingit propter dictam causam ; quia scilicet fervor caloris exsiccat humidum subtile, quod elevari posset in pluvias, et remanet humidum grossum continuans pulverem super terram et faciens evaporare materiam ventorum. Est autem hoc sciendum quod idem tempus causa est abscissionis ventorum, quia calor temporis talis plus consumit quam elevet de vaporibus : et ideo ex utroque istorum colligitur quod in tempore illo venti sunt rari. Sed qui sunt fortissimi et impetuosi eradicantes arbores et dejicientes aedificia, eo quod tunc non elevatur nisi vapor grossior, qui calidus est primo : et quia aer calidus est, tunc undique a se expellit frigus ad unum locum : et ille fortissime percutit vaporem elevatum, qui percussus
impetuose exsufflat aerem et dejicit ea quae resistunt. Sic ergo intelligitur quod hic dicitur, quod tempus canicularo est causa ventorum fortium, et est causa abscisionis ventorum communium.
Alius autem ortus est duorum Canum qui dicitur eliaciis, hoc est, solaris, quando videlicet oriuntur in mane de sub radiis solis, hoc est, quando praecessit eos in tantum quod mane adhuc in tenebris noctis vel aurorae existentibus videri possunt: et hoc est quando sol est versus principium signi Virginis : et tunc tempus habet qualitates quae sunt frigiditas et siccitas, quae sunt qualitates autumni: et tunc est tempus ortus ventorum frequentium non impetuosorum. Est autem tempus ortus ventorum frequentium non impetuosorum. Est autem tempus occasus Canis,tempus ventorum, sed non eodem modo : quia duplex est occasus ejus sicut duplex est ortus. Occidit enim occasu cosmico in hyeme quando sol est in signo Sagittarii in fine vel in principio Capricorni : cum enim tunc sol oritur in mundo, tunc occidit id quod est in pedibus Geminorum vel juxta Cancrum ad Meridiem ultra zodiacum : et tunc est tempus frigoris : et constringitur terra: et ideo vapor terreus sub terra congregatus, non potest paulatim evaporare : et ideo congregatur donec sol potest aperire terram ut evaporet et fiat ventus : et ideo illo tempore venti fiunt de die : quia tunc sol aperit poros terrae unde exire possit materia ventorum, In nocte autem propter occultationem solis clauditur terra propter frigus : et ideo absciditur materia vaporis, et quiescunt venti, cum nec sit elevans eos nec terram aperiens, quorum utrumque facit sol per diem. Idem autem tempus est etiam causa abscissionis ventorum per hoc quod sol tunc debilis est, et vaporem sufficientem elevare non potest : et etiam quia tunc constricta est terra per frigus, et simul fortiter tenentur partes ejus, et ideo non facile obediunt separationi quae fit per evaporationem. Occasus autem eliacus est, quando occultantur a visibus hominum Canos sub radiis solis : ei hoc est in aestate quando sunt dies caniculares, sicut diximus jam superius quando locuti sumus de ortu cosmico sive mundano.