CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare Aquilo et collaterales sibi venti magis fiant in vere et in autumno, quam in alio tempore.
Expertum autem est, quod ventus septentrionalis et laterales qui sequuntur ipsum, duo, quorum unus est versus Occidentem vicinior Aquiloni, et alter versus Orientem vicinior eidem Aquiloni, frequentius flant in principio veris et in fine hyemis, quam in aliis temporibus: oportet ergo nos inquirere causam propter quam fit hoc modo : et sufficiat ad haec ratio in communi data, eo quod particularia frequenter propter multas causas aliter et aliter inveniuntur. Dico ergo, quod causa quae in communi ad hoc assignari poterit, est quod hyemi suc edit ver in quo sol ascendit ad nostram habitabilem et accenditur calore fortiori quam fuit in hyeme : et ideo tunc calor ille plus elevat de vaporibus quam consumit : et ideo remanent in aere. Aperit etiam terram tunc et separat partem a parte, et disponit ipsam ut evaporare possit et emittere vaporem intra se conclusum. In illo enim tempore liquescunt nives propter quas terra per frigus aquae nivis constringitur, et per humorem superficietenus conglutinatur Propter quas duas causas paulatim evaporat quod in ea per hyemem est congregatum: et ideo sole ascendente terra exsiccatur et aperitur : et tunc non velociter egreditur vapor, quia radii solis aliquantu- lum calefaciunt eum, et per illum calorem elevatur ad aeris superficiem, et facit ventum. Oportet autem addere huic sermoni Aristotelis, quare ventus ille tunc abundans fit ex parte Septentrionis : quia ex dicto non hahetur nisi quod ventus tunc abundat. Et ad hoc sciendum quod tunc sol ascendit a Meridie, et tam in aere quam sub terra frigus et vapores frigidos quasi ante se impellens fugat versus Aquilonem, et ibi non potentes cadere ulterius dictis causis, tunc erumpunt. Idem autem ventus Aquilonaris etiam, sicut expertum est, multiplicatur in autumno, et praecipue sole declinante versus finem Virginis vel in Libra sole existente et ultra parum : et licet hujusmodi causam jam dixerimus in genere, tamen in specie, quare tunc flat Septentrio et sui collaterales, est hic dicendum. Est autem haec causa, quia aer in Aquilone tunc incipit infrigidari propter discessum solis a signis Aquilonaribus : et ideo calor relictus in terra remittitur a fervore consumente vaporem : et ideo multiplicatur vapor ex terra, et ascendit continue super aerem, et impellit eum ab Aquilone : et ideo multiplicatur ventus Aquilonaris et laterales ejus utrique. Hae sunt ergo causae pro quibus in dictis temporibus multiplicatur ventus Aquilonaris et laterales ejus.