CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De locis in quibus oriuntur duodecim venti, et de figura in qua est imaginatio eorum.
Secundum autem diversum ortum solis et occasum super partem mundi habitabilem sunt venti duodecim. Qui enim frequentius nominati sunt apud veteres sunt quatuor, Septentrio, Meridies, Subsolanus ab Oriente veniens, et Favonius ab Occidente. Innominati autem sunt collaterales hic: inter Septentrionem enim et Subsolanum sunt duo venti, quorum unus magis sequitur Septentrionem quem signavimus per punctum a : alter magis conjungitur Subsolano quem notamus per punctum b. Eodem modo in alia quarta habitabilis terrae inter Aquilonem sive Septentrionem et Favonium sunt duo venti: quorum unus vicinior est Septentrioni, quem signo in puncto g: et alter est vicinior Favonio, quem signo in puncto D. Similiter in tertia quarta terrae sunt duo latorales venti, scilicet inter Meridiem et Favonium, quorum unus plus conjungitur Favonio, qui assignatur in puncto T : et alter plus conjungitur Meridiano, quem pono in puncto r. In quarta etiam sunt venti collaterales duobus principalibus, scilicet inter Meridiem et Subsolanum, quorum unus plus sequitur Meridiem quem signamus in puncto c : et alter plus conjungitur Subsoiano, quem nominamus per punctum h. Puncta autem notantia ventos principales constituimus p vocare Subsolanum ab Oriente : punctum autem s damus Favonio ab Occidente : Septentrioni autem damus punctum K, et Meridiei damus punctum : et I, tunc figuramus figuram repraesentantem illud quod diximus per hunc modum.
AdminBookmark