Ulterius. Videtur quod etiam inconvenienter assignetur definitio Hugonis, quae talis est: baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum dei. Nihil enim fit in seipso. Sed baptismus in aqua fit. Ergo baptismus non est aqua.
Praeterea, in definitione alicujus non debet poni aliquid quod non sit de essentia ejus. Sed sanctificatio materiae non est de essentia baptismi: quia in mari vel in flumine potest fieri baptismus.
Ergo sanctificatio aquae non debet poni in definitione baptismi.
Praeterea, definitio debet converti cum definito.
Sed potest esse aqua sanctificata verbo vitae diluendis criminibus, et tamen non erit baptismus, sicut quando non fit intinctio. Ergo haec non est competens baptismi definitio.
Praeterea, effectus qui potest impediri, non debet poni in definitione causae, quia tunc definitio esset minus quam definitum. Sed potest impediri quod per baptismum non diluantur crimina.
Ergo non debet ablutio criminum in definitione baptismi poni.