CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare plures venti sunt in Septentrione et Austro, quam in aliis partibus orbis.
Est autem necesse dicere, quare plures sunt venti in Meridie et Septentrione nostrae habitabilis, quam in aliis partibus ejus. Causa autem est quia sol ascendens nunqua mtotam terram habitabilem radiis suis implet, nisi quando stat in loco circuli Meridiani: et tunc operatio ejus est fortis et respicit tunc radiis suis Aquilonem et Meridiem : et quia fortis est, ideo multum contrahit et elevat vaporem : et quia non diu stat, sed statim declinat a cardine coeli sive a Meridiano, ideo non consumit vaporem in illis locis elevatum : sed generantur inde nives et pluviae, quarum licet inundatio sit in locis mediis inter Orientem et Occidentem, sic- ut supra diximus : tamen frigiditate sua et humore impellit vaporem terrae ad utramque extremam regionem, hoc est, ad Aquilonem et Meridiem : et ideo fiunt ibi multi venti, quia sol ibi elevat de terra vapores expulsos, et tunc obvians in aere frigus percutit eos, et fiunt venti. Nisi autem ita intelligatur quod dicit Aristoteles, obviat superius dictis, ubi habitum est quod solis mota est parva in parte Septentrionis et Meridiei, et ideo operatio debilis est et pluviae paucae et venti multi. E contrario autem est in Oriente et Occidente et locis mediis inter Orientem et Occidentem. Insuper etiam quod supra habitum est, intellectum est de Septentrione et Meridie totius mundi: hoc autem quod dictum est, dictum est de Septentrione et Meridie habitabilis nostrae, ita quod Meridies et Septentrio sunt partes ipsius habitabilis partis terrae. Est etiam attendendum hic, quod cum vapor ferreus cedit soli et pluviis ad. unam partem, tunc non cedit ad aliam nisi parum : et haec est causa quare isti duo venti nunquam flant fortiter simul, sed uno eorum fortificato, debilitatur alter, nisi forte rarissime hoc contingat.