Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignetur definitio quam Damascenus ponit in 4 lib.
Cap. 10, sic dicens: baptismus est per quem primitias spiritus sancti accipimus, et principium alterius vitae fit nobis regeneratio et sigillum et custodia et illuminatio. Aliqui enim prius habent spiritum sanctum et spiritualem vitam, quam baptismum consequantur, sicut patet de Cornelio Act. 10. Ergo per baptismum non semper accipimus primitias spiritus sancti, nec est baptismus principium alterius vitae in nobis.
Praeterea, idem non debet poni in definitione sui ipsius. Sed regeneratio est idem quod baptismus. Ergo non debet poni in definitione baptismi.
Praeterea, illuminatio non fit nisi per virtutes intellectuales. Sed baptismus non est intellectualis virtus, sed sacramentum. Ergo non debet sibi attribui illuminatio.
Praeterea, custodia fit in nobis per divinam providentiam, de qua dicitur in psalm. 120, 4: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Ergo non debet hoc baptismo attribui.