CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare ventus Meridianus facit pluvias, et Aquilonaris dissipat eas.
Est etiam consideratione dignum quare ventus Meridiei excitat nubes turbidas, et aggregat eas quando sparsae sunt in coelo, et inspissat partes earum. Septentrio autem e contrario facit : quia delet nubes, et separat partes earum. Causa autem hujus proxima quidem est, quod Meridies habet curvitatem in flatu suo, et vapore flatum faciente sicut res lata et longa et spissa, cujus extrema sunt flexuosa, hoc est, versus medium sui inflexa, et involuta continue : et ideo cum flat, involvit in se partes nubium inventas et generatas suo calore in aere in omni via per quam transit : et ideo in flatu suo nubes aggregantur, et partes earum componuntur et inspissantur et ingrossantur, et efficiuntur turbidae et descendentes per pluvias. Septentrio autem est recti flatus sicut res cujus extrema continue secundum rectam lineam distrahuntur a medio, et ideo etiam distrahit partes nubium inventas in aere, et dividit eas ab invicem, et sua frigiditate reprimit terram ne materia vaporis ascendat, et ideo inducit serenitatem. Si autem ulterius aliquis quaerat , quare extrema in Meridionali vento sunt flexuosa, et in Aquilone distracta et recta ? Dico hujus esse tres causas simul congregatas. Una quidem est ex parte Meridiei, continua est materiae vaporis humidi elevatio, propter quam pars vaporis intrat in vaporem et inspissatur, et ideo extrema ejus contrahuntur in seipsa: quia spissando facit eum infrigidari aliquantulum, et accedere ad naturam aquae. Secunda autem causa est pugna duorum vaporum, quorum neuter intra se claudit reliquum, sed inveniunt in aere se, et cum humidum fugatur a sicco, inflectitur et convolvitur in seipsum. Tertia causa quae potissima est haec, quod Meridionalis a flatu suo a calida regione venit in frigidam : et ideo quanto plus venit flando ad Aquilonem, tanto plus generatur et inspissatur : et cum in extremis minus dominetur calor elevans quam in medio, ideo in extremis spissatur et convolvitur in seipsum, et efficitur flexuosus. Horum autem trium opposita sunt in vento Aquilonari, et ideo ipse est motus venti. Adhuc autem ut facilius istud imaginetur, faciemus figuram. Sit
enim habitabilis natura frigidi circulus a b G D, et linea l m n : et sit locus frigoris in aere o p q, aut si aer inter frigus et terram, e f g fit Aquilo cujus extrema F G distrahuntur e medio, quod est e : et H I K fit Meridionalis, cujus extrema I et K convolvuntur versus medium , quod est ii, sicut apparet in hac descriptione, etc.
AdminBookmark