Ad quartam quaestionem dicendum, quod Damascenus praedictam definitionem venatur ex hoc ipso quod baptismus regeneratio dicitur.
Cum enim generatio sit motus ad esse, constat quod baptismus est per quem nobis traditur spirituale esse. Et quia nullus potest agere actionem alicujus naturae, nisi prius habeat esse in natura illa, ideo concluditur quod baptismus est principium omnium spiritualium actionum: et secundum hoc Damascenus baptismum definivit adhuc per priora quam dionysius, inquantum accipit primum effectum baptismi, qui est constituere in spirituali vita, ex qua habet quod regeneratio dicatur; et ideo definit baptismum ut principium spiritualis vitae in hoc quod dicit, principium alterius vitae, scilicet spiritualis, quae est altera a naturali; ut haec generatio sit altera a naturali, et regeneratio dicatur; et iterum ut principium eorum quae ad vitam prima consequuntur, et ideo dicit: per quod fiunt primitiae spiritus, idest primi spiritus effectus in nobis. Hi autem effectus vel consequuntur ipsam generationem, sicut filiatio, vel aliqua talis relatio, et sic per baptismum dicimur regenerari in filios dei, et quantum ad hoc dicitur regeneratio, vel consequuntur formam per generationem inductam; et hoc tripliciter. Primo in ordine ad generantem, secundum quod per formam inductam genitus fit similis generanti; et quantum ad hoc dicitur sigillum.
Secundo quantum ad esse ipsius geniti, quod per formam conservatur; et quantum ad hoc dicitur custodia. Tertio quantum ad actionem ejus, cujus forma est principium; et quantum ad hoc dicitur illuminatio.
Ad primum ergo dicendum, quod primitiae spiritus dantur antequam percipiatur baptismus actu, sed non antequam percipiatur proposito habituali, sicut in Cornelio; vel actuali, sicut in aliis qui baptismi fidem habent. Vel dicendum, quod hic loquitur de vita spirituali, secundum quod homo quantum ad exteriora reputatur membrum ecclesiae, quod non fit ante baptismum, quia ad actus fidelium nullus ante baptismum admittitur.
Ad secundum dicendum, quod regeneratio ponitur hic pro relatione consequente regenerationem, sicut est filiatio.
Ad tertium dicendum, quod etiam dionysius, vim illuminativam baptismo attribuit, quod quidem ei competit inquantum est fidei sacramentum; unde baptizatus jam admittitur ad inspectionem sacramentorum quasi illuminatus: non autem ante debet admitti, ne sancta canibus tradantur secundum dionysium.
Ad quartum dicendum, quod custodia conservationem importat: quae quidem est a deo sicut a principio efficiente, a gratia autem baptismali sicut a principio formali.