CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De probatione Anaxagorae et sequentium ipsum, et de esse terraemotus in eo quod dicebant ignem facere terraemotum.
Fuit autem opinio Anaxagorae, quod aether qui secundum eum est acr inflammatus, sicut est aer altus juxta ignem quem superiorem aerem esse supra diximus, descendit inferius, et in terram penetrat propter suam subtilitatem, et occultatur in ea, et in interiore ejus parte agitatur sursum et deorsum cum exire non potest, et tunc terra movetur, et ille motus est terraemotus. Hoc autem quod dictum est de positione Anaxagorae breviter dixit Aristoteles : sicut tamen appa- ret ex dictis ejus, Anaxagoras posuit modum descendendi ignem, et penetrandi in terra, et qualiter terram movet. Dixit enim quod descendit immixtus nubibus, sicut videmus nubes frangi ignem emittentes, et cum nube resoluta in materia terrestri descendit ad terram : et per subtilitatem sequens naturam suam in qua descendit quae est pulvis vapori immixtus, et penetrat in terram : ibi enim excitat aestu ex terra quemdam vaporem sursum, quem cum consumpsit, et fit liber, nititur transcendere in altum, et impetu suo corpora obviantia concutit et convellit : aliquando autem movet motu concussionis solum si convellere non potest. Sunt autem alii qui secuti sunt Anaxagoram in parte, qui dixerunt ignem esse causam terraemotus, sed aliter. Dixerunt enim ignem descendere quemadmodum dicit Anaxagoras, sed in terra non dicunt eodem modo agere : sed dicunt quod ignis in terra clausus efficitur calidior quam si clausus non esset, et ideo consumit corpora sibi vicina, et facit chasmata et hiatus magnos sub terra, ita quod superior terra non stat super solidum, sed habet subter intercapedines, sicut si staret super columnas. Contingit autem quod igne aliquando illae columnae quibus superior pars terrae innititur, convelluntur sicut cadunt trabes combusta jam domo : et tunc fit terraemotus aliquando dehiscens deglutiendo homines et villas, quando latum est incendium subtus : aliquando autem concutiens, sicut quando est parvum incendium in terrae visceribus. Haec autem opinio dicitur esse Empedoclis. Fuerunt adhuc alii in parte cum istis convenientes, qui dixerunt quod ignis descendit in terram modo praedicto : sed cum descendit et clausus fuerit, tunc terram cum humido quod in ea est, bullire facit : sicut videmus quod bullit aqua in olla ad ignem quando olla est bene cooperta : res autem quae bullit, movetur, et ideo fit terraemotus in tali ebullitione : et haec opinio dicitur esse Pythagorae. Adhuc
autem etiam Anaximenes qui ignem ponit esse causam terraemotus, sed differt ab omnibus praedictis : dicit enim naturalem esse calorem terrae, et terram habere naturalem calorem quo vivificat ea quae nascuntur ex ipsa. Contingit autem terram senescere et per calidum deficere humidum, et tunc simul etiam evaporare calidum : terram autem dixit senescere sicut omnia alia senescunt : antiquata autem comvelluntur et contremiscunt etiamsi nihil ea impellat, sicut membra senum primo tremunt, et postea cadunt et dissolvuntur : et hujusmodi tremorem et comvulsionem terrae antiquatae posuit esse terraemotum, sive tremat calore et humore naturalibus deficientibus, sive comvellatur calore et humore in toto destructis. Omnes autem isti signo quodam usi sunt ad probationem suae opinionis, scilicet quia in terraemotu frequenter invenitur effectus ignis : et hoc dupliciter : quia aliquando cinis exiens cum impetu invenitur de loco in quo est terraemotus, et loca subtus inveniuntur combusta,: aliquando autem videntur ardere quaedam loca per aliquod tempus, quae postquam ars a sunt, convulsa inveniuntur, sicut expresse apparet in quibusdam motibus vulcanicis, qui postea corruerunt. In tali et tanta diversitate inveniuntur opiniones Antiquorum, qui ignem dicebant esse causam terraemotus.