CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De improbatione opinionum dicentium ignem descendere et facere terraemotum.
Sicut autem Philosophus breviter transiens non tetigit nisi opinionem Anaxagorae, eo quod illa sit radix omnium aliarum, ita breviter improbat utramque partem istius opinionis, ostendens quod ignis non descendit : et si descenderet, non esset haec opinio ejus quae dicta est. Primum autem horum, scilicet quod ignis non descendit, probatur ex hoc quod nullum subtilis substantiae corpus naturaliter descendit deorsum : ignis autem est subtilissimum corporum specie : ergo non potest per naturam propriam descendere deorsum. Quod si aliquis dicat, quod non descendit per naturam pronam, sed potius immixtus nubibus et vaporibus et roribus, sicut et Anaxagoras dicit, quod descendit in ipsa nube, et sicut nos diximus in libro de Generatione, et etiam in isto : dicendum quod hoc verum est. Sed tunc probatur quod haec non sit operatio, sed potius ipse tunc venit ad mixtionem corporum perficiendam : aut si venit in terram, in cavernis terrae elevat aquas ad ostia suorum fontium, sicut nos diximus supra. Amplius quod non est mobile ad latus, non facit terrae motum, qui quasi semper est ad latus. Ignis autem non est mobile corpus ad latus, sed tantum sursum. Adhuc secundum hoc terraemotus non esset nisi sursum et deorsum. : quod falsum est, cum saepe per motum tremoris est, sicut nos ostendemus infra in isto tractatu. Adhuc autem si esset terraemotus quaedam terrae ebullitio, deberet fieri per motum projectivum terrae a loco majoris caloris, sicut nos videmus in olla bulliente, quod a parte ollae quae tangit ignem, aqua recedit ad partem postremam : hoc autem modo non videmus fieri terraemotum. Si autem fieret igne consumente inferiora et dejiciente superiora sicut est in incendio domorum, nunquam fieret terraemotus nisi per foveam in quam caderet terrae superior pars : hoc autem falsum est, quia saepe fit ita quod locus non nisi tremit : quandoque autem fit per divisionem terrae a terra, sicut narrant historiae veterum, quod Ossa mons aliquando continuus fuit monti qui vocatur Olympus, et per terraemotum per longum spatium est ab eo
divisus : et aliquando Sicilia haesit Appuliae, et ex ea divisia est per terraemotum, et mare fluxit in medium : et sic Hispania aliquando haesit Africae, et simili modo et causa fertur ab ea interjecto mari diversa : et hoc narrat Seneca in libro sexto Naturalium quaestionum. Si autem esset ex terrae antiquitate, tunc ibi accidere deberet et non frequentius in eisdem locis. Adhuc autem in terra humecta et calida et molli frequentius accidit, et il\la non habet proprietates ejus quod confectum est per senium. Constat ergo quod istae opiniones sunt erroneae.