CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De opinionibus eorum qui dixerunt aquam esse causam terraemotus.
Democritus autem dixit, quod terra est intus concava habens in se radices omnium aquarum istarum quae manant super terram, et habet in se spatia marium, et tanto magis vacat ut se dilatet in aquarum spatia, quanto libera est ab exercitio habitationis. Cum ergo ex aliqua causa recipit additiones aquarum, sive ex pluviis cadentibus super terram, sive etiam quod aqua sub terra fluens, per casum in ipsam alicujus magni corporis impeditur et redundat super ripam, sive etiam quod sub terra jungitur ei alia aqua ex. aliqua causa, et ideo super ripam inundat, tunc commovet terram quae est circa et super eam, propter hoc quod arctus est ei locus, et impetu tunc concutit terram in quam impingit, et motus ille est terraemotus. In genere autem causae istius, sed non in modo causalitatis convenit Philosophus, qui in libris Arabicis corrupti nominis est, et dicitur Isiminis de civitate quae vocatur Chius, sed secundum veritatem vocatur Methodorus, qui de civitate vocata Chius fuit. Hic enim dixit quod terra aliquando post humefactionem vehementer exsiccatur, et ideo scinditur : et cum postea venit pluvia, influit aqua pluens in concavitates ejus, et occultatur in ea, et congregatur in aliquo loco tanta, quod terra natat super aquas illas : et tunc postea declinat aqua sub terra ad concavitatem aliam : tunc terra quae nataverat super aquam, descendit vel declinat ad latus, et illa concussio est terraemotus. In idem fertur opinio Thaletis Milesii, qui dixit totam terram esse subjectam humori, et totum Oceanum esse sub terra, et superiorem terram esse quam sit aqua : et ideo portari terram ab aqua sicut quoddam magnum navigium, quod cum propter offensionem aquae ex vento vel ex hoc quod impingit in aliquid, inundat, vel ad unam partem declinat, tunc fit terraemotus.
Omnes autem istae opiniones pro argumento suae sententiae accipiunt id, quod saepissime aquae apparent in terraemotu quae ante non apparuerunt : et iterum quod juxta mare et magnas aquas stagnantes multum frequentius fit terraemotus. Adhuc autem quia in Septentrione juxta mare quasi continue terra tremit, si fiat fortis cursus equi vel hominis super eam, et tremit per fortem motum qui fit super terram illam per longum spatium, ita quod vasa plena liquoribus effunduntur : et hoc, ut illi dicunt, ex hoc quod terra illic plus subjecta est elemento humido quam alia, et movetur ad latera sicut navis. Addunt etiam isti quod non credendum est, quod terraemotus fiat spiritu aliquo movente terram, sive sit aer spiritus ille, sive vapor : quia minus forte non movet id quod est magis forte. Constat autem quod terra solida et lapides magis fortia sunt quam spiritus tenuis, sive sit vapor, sive aer. Adhuc autem adjiciunt in argumentum suae credulitatis, quod a simili causa fit motus terrae subtus, et
terrestrium superius : videmus autem quod spiritus vel aliud corpus tenue raro dejicit lapides de montibus, et eradicat arbores, et dejicit aedificia, quae singulis annis ad oculum videntur fieri inundatione torrentium et aliarum aquarum, et talis ruina fit subito non hominibus improvisis, non autem ea quae fit per ventum et spiritum impellentem aerem. Dicunt etiam quod sicut sunt duo Impulsa, quod Ita secundum naturae congruitatem duo debent esse impellentia : aer autem et terra duo sunt impulsa : est ergo aliud aerem Impellens, et hoc est spiritus : aliud terram, quod est aqua cum impetu fluens Mirabile autem istis videtur si natura sagax et ingeniosa eodem impellente repelleret forte et debile, et Id quod facile movetur et id quod difficulter concutitur. Haec ergo et similia sunt, quae dicunt illi qui ponunt esse causam terraemotus aquam.