CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De esse et causa terraemotus secundum veritatem.
Terraemotus autem est id quod dicimus nunc . Supponatur enim nobis ea quae superius in scientia hujus libri determinata sunt, scilicet quod vapor est duorum generum, scilicet vapor humidus, et vapor siccus : cum enim terra sit in natura sua sicca, humectatur tamen cum. pluit : et sole tunc agente in eam, elevatur ex ea vapor humidus et vapor siccus. Diximus autem in praecedentibus, quod vapor siccus a terra elevatus est ventus : ipse enim est qui elevatur ex terra per caliditatem solis pervenientis ad eam., et est radix ventorum et principium eorum. Fit autem per duos modos : est enim aliquando subtilis in superficies terrae elevatus, et ille transcendit aerem, et concutit ipsum : aliquando autem extrahitur de profundo terrae, et est grossus, non potens exspirare propter terrae profunditatem et soliditatem, et invenit loca concava subtus in terra : et ille coarcta- tus in ventribus concavitatum terrae, facit terraemotum. Cum enim coarctatur, aliquo similis generis vel diversi veniente ad ipsum et comprimente eum, agitatur in imis terrae visceribus : et agitatio haec impingit locum corporis obstaritis, et removet eum, et haec vocatur motio terraemotus. Quod autem ita sit ut dictum est, probatur per hoc quod fit in manifesto super terram. Si enim quatuor considerentur elementa et impressiones eorum, non invenitur aliquod quod possit facere hujus impulsionem nisi ventus. Si enim consideretur ignis, constat quod ex igne nihil spirat per evaporationem : ipse enim ignis in se movetur sursum tantum, et ideo non habet motum ad latus : nihil enim impellit corpora grossa nisi quod ad latus est mobile. Eodem modo probatur quod terra secundum so non movet corpora concutiendo, cum ipsa sit mobilis deorsum tantum : et dictum est quod oportet quod id quod concutit corpora, sit mobile ad latus. Amplius autem terra movetur in terraemotu : nunquam autem idem est motum et movens, ut in septimo Physicorum declaratur : ergo terra non erit movens in terraemotu. Aer enim secundum se non facit hoc, quia non movetur nisi habeat movens : et tunc oporteret quod illi aeri movens poneretur. Adhuc autem aer in natura aeris ascendit in terra, ut in Caelo ei Mundo declaratum est : videtur ergo non tantus in terra posse contineri, qui terram movere possit. Aqua autem quod facere non possit terraemotum, supra est ostensum : ergo nec vapor aqueus, quia ille frigiditate terrae statim convertetur in aquam, etiamsi sub terra generaretur : relinquitur ergo quod hoc sit ventus. Amplius autem haec operatio venti esse videtur super terram : videmus enim quod ventus omnia concutit et movet corpora in superficie terrae manentia. Movet enim ignem aliquando exsufflando ipsum a combustione et extinguendo cor-
pora accensa : aliquando autem amplius inflammando accensa corpora, et faciendo quod penetrat in ipsa, ita quod interius exaestuant et aduruntur : aliquando autem sua agitatione fit ipse incensus, sicut fit in nube fulgurante : et aliquando intrans poros terrae et confricatus incendit ignem in materia sulphuris, et auripigmenti. Eodem autem modo videmus, quod movet aquam undas elevando in plana superficie maris : aliquando autem ex oppositione ventorum unde obviant undis, et fiunt procellae altitudines montium adaequantes : et aliquando de terra plurimam aquam exsuffiantes, et facientes diluvium et submersiones terrarum. Eodem modo videmus, quod convellit aedificia et structuras magnas et arbores et saxa ingentia. Si ergo omnia hic vapor venti subtilis in superficie terrae perficere potest, non est dubium quin ventus ex vapore grosso in visceribus terrae generatus, possit movere terram, et aliquando convellere, quando fuerit plus confortatus. Adhuc autem probatur, quod terraemotus est frequentius quando fiant venti. Dico autem quando flant venti post terraemotum : quia ante terraemotum aura frequenter solet esse quieta, sicut infra determinabitur : non enim hoc contingit quod ventus flat post terraemotum, nisi hac de causa, quia materia terraemotus subtiliata exspirat de terra, et calore solis attrahitur ad superficiem aeris, et ibi est principium ventorum : constat autem quod materia ante eumdem ventum terraemotum facit. Adhuc autem signum hujus est, quod terraemotus frequentius solet accidere in nocte quam in die. In nocte enim elongatur sol a superficie terrae : et ideo calor terrae avocatur ad exteriora, et non elevat vaporem in intimis terrae visceribus : sed in nocte frigore noctis clauditur terrae superficies, et redundat calor ad ima, sicut dicit Tracon Philosophus in libro de terraemotu : et ideo in imis vaporem elevatum multiplicat, qui multiplicatus ante se elevatum comprimit et coarctat : et tunc fit terrae- motus. Sed quando terraemotus fit de die, tunc frequentius fit in meridie, vel in diluculo : quoniam illae sunt horae in quibus multiplicatur multorum flatus. Cujus causam dicit Tracon, quia aliquando vapor in visceribus terrae vel in superficie elevatus, est grossus frigidus : et si est in superficie terrae, tunc tangitur in diluculo radiis solis : et si parva frigiditate aeris fuit detentus, statim elevatur usque ad locum aeris frigidum : et ibi repercutitur, et facit ventum. Si abundantior fuerit ejus frigiditas, non elevabit ipsum ad locum generationis ventorum, ubi est calor fortis : et tunc fiet flatus in Meridie. Si autem in visceribus terrae et non multum profundo, sed potius juxta superiora terrae stat sub loco solido per quem evaporare non potest et grossus frigidus, tunc calor solis adveniens multiplicat ei materiam, et facit ipsum moveri : et hoc fit levi calore vel forti secundum quod magis vel minus est in terra profundatus, et tunc iterum movet terram secundum hujus proportionem in diluculo vel in meridie. Talis autem vapor non manet in aliquo tempore post meridiem : eo quod tunc sol declinat ab eo, et redit ab frigiditatem pristinam per quam immobilitatur et quiescit.