Ulterius. Videtur quod non possit fieri interpositio vel transpositio. Quia baptismus est unus actus: unus autem est actus qui est continuus, ut dicitur in 5 physicorum. Sed interruptio tollit continuitatem baptismi. Ergo tollit unitatem ejus; ergo non debet fieri aliqua interruptio.
Praeterea, sicut ad fidem trinitatis pertinent tres personae, ita et personarum ordo. Sed in translatione variatur ordo. Ergo corrumpitur forma.
Sed contra est, quia transposita nomina et verba idem significant.