CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans qualiter quidam Philosophi consentiunt, et dissentiunt praedictis.
Scias autem quod Theophrastus Aristotelis insecutor et discipulus, omnino consentit cum dictis. Archesilaus autem qui multa studiose rimatus est in omnibus, convenit cum dictis, nisi quod ventum dicit aerem motum, et haec sunt ejus verba in libro de ventis : " Venti in concava terrarum deferuntur : deinde ubi jam omnia spatia plena sunt, et in quantum potuit, aer densatus est, is qui supervenit spiritus, priorem premit, et elidit, ac frequentibus plagis primo cogit, deinde perturbat. Tunc ille quaerens locum, omnes angustias dimovet, et claustra sua conatur effringere. Et sic evenit ut terra, spiritu luctante et fugam quaerente, moveatur. " Theophrastus autem, ut dictum est, Aristotelis insceutor et discipulus, sic dicit: " Semper evaporatio aliqua est e terra, quae modo arida est, modo humido mixta. Haec autem evaporatio ab infimo edita, et in quantum potuit elata, cum ulteriorem locum in quem exeat non habeat, retro fertur, ac in se resolvitur : dumque rixa spiritus reciprocantis jactat obstantia, et sive interclusus est, sive per angusta emissus, motum ac tumultum faciet. " Straton autem Philosophus in physicis et moralibus multum excellentior pluribus aliis, ponit hoc ex fuga calidi et frigidi, quae concordiam secundum naturam et moram insimul non habent : et ideo superficiem terrae occupante frigore, calor in interiora recipitur : et e converso quando frigus est intra, calor est in superficie : et ideo spiritus qui vehiculum harum est qualitatum, in una receptus, cum altorum hujusmodi contrariorum supervenit, fuquando colliduntur magnus fit ibi impetus ac concussio : et in illa concussione etiam terra tremit et movetur. Et haec est causa quod mugitus auditur in terraemotu, ventis in abdito tumultuantibus. Huic etiam videtur Virgilius consentire dicens.
Sub pedibus mugire solum, et juga celsa mo-
[veri.]
Nec enim aliter posset, nisi hoc esset ventorum opus.
Sunt alii quidam Philosophi quorum nomen non inveni, qui dicunt ventum esse aerem pulsum : et sicut in corpore nostro sunt viae sanguinis quae sunt ve- nae, et viae spiritus quae sunt arteriae : ita dicunt in terra esse naturales vias aquarum, et spiritus qui ex aere circumquaque intrant in terram. Sicut autem fit in homine, quando est bonae valitudinis, quod viae sanguinis et spiritus sunt liberae : et si quando intercipitur via sanguinis vel spiritus, fit mala valetudo, et fiunt spuma et gravitates et commotiones membrorum, ubi spiritus intercipitur et sanguis, et tandem rumpuntur : ita dicunt fieri in terra quando valetudo clementi terrestris est. Si autem aliquando intercipitur cursus aquae vel spiritus, primo repellitur, et retrorsus aliquando egreditur cum tumultu et tremore. Si autem illa via etiam ante praeoccupatur alio intrante, tunc in se convertitur, et tumultum facit, et tandem rupturam. Haec autem videtur esse opinio Senecae, non quod velit terram animal esse, sed quod habitudinem talem secundum naturam habet secundum hoc quod ordinatur ad generationem mixtorum.
Sunt autem alii parum ab his differentes : dicunt enim sub terra ventos flare in cavernis sicut supra terram. Contingit autem quandoque obviare aquas, quas multas sub terra dicunt esse, flatui ventorum, qui secundum eos in rectum flant omnes : obviante autem aqua et rectum flatum ventorum impediente, sursum ventum impellit, cum in rectum non potest : et ideo terram elevat et concutit. Orpheus autem quem longo post tempore secutus est Posidonius, dicit quidem spiritu fieri terraemotum : sed hunc spiritum dicit esse terrae spiritum vitalem, et viam ad deos infernales : dicit enim non posse fieri, quod terra non habeat spiritum vitalem, quae omnia nascentia terrae vivificat, sicut apparet in plantis et floribus et metallis et lapidibus : et quae superiora et majora se nutrit, sicut solem et lunam et stellas humore elevato ab ipso : non enim posset aliis dare actum vitae, nisi spiritum vitalem haberet: vivere enim est generare et alimento uti. Hic ergo spiritus cum inoffense fluit per
corpus terrae, quiescens est : cum autem offendit in aliquod, tumultuat et concutit vicina sibi : sicut etiam in animali fit febris et tremor, aliqua causa morbi vel debilitatis ascendente in spiritu.Metliodorus autem in idem consonat, nisi quod dicit motum terrae fieri alio quodam spiritu cum aqua incidente in cavernas inferiores et premente spiritum qui est ib. Parchas autem Philosophus partim convenit cum Democrito, partim cum Archesilao : dicit aquam esse causam terraemotus per omnem eumdem modum quo supra explanatum est in opinione Democriti. Et aliquando dicit ventum esse causam terraemotus, omni eodem modo dicens ventum esse aerem motum, sicut dixit Archesilaus : et hunc inclusum et impeditum a libero transitu esse causam terraemotus. Aliquando autem dicit haec duo simul causare terraemotum, et tunc ejici aquam duobus violentiam aquae augentibus, scilicet aqua, per oppositum obviante fluxu ejus, et ventis ex opposito cum aquis venientibus, et aquam fortiter impellentibus : et tunc dicit fieri inundationem vel diluvium secundum illius aquae quae ejicitur quantitatem.
Sunt autem Philosophi qui Epicuri vel Epicurei dicuntur, eo quod supra alios, ut sibi Anxietur, curam de scibilibus habuerunt, et omnia ad causas visibiles et corporeas contulerunt, ita etiam ut deos dicerent similes carni et sanguini et venis et caeteris membris animalium : et illi arguunt omnes Philosophos qui aliquid horum per se dicunt causam terraemotus. Dicunt enim omnia debere dicere esse causam : aliquando enim aqua facit : et hoc quadruplici de causa secundum ipsos, scilicet alluvione paulatim infima consumendo, et tunc casus sequitur superiorum : aut subito eradendo fundamenta et dejiciendo superaedificata : aut quia per obstaculum fluxus . sui sub terra diffunditur, et superiora circumagitat : aut quia super polos et columnas terrae superior stat super concava et cavernas, et illis subito inundans incidit aqua cum impetu et contundit columnam : et tunc ruunt in praeceps superiora. Facit autem aliquando ignis, sicut dixit Anaxagoras, et tripliciter, scilicet egrediens ex sublimi cum impressionibus humidis, aut natus in imo ex locatione spiritus et corporum : et hoc consumit sicut consumitur incendio domus, et postea cadit : aut etiam quia in cavernis elevantur nubes humidae, et in his spiritus qui incensus per fulmen cum impetu egrediens percutit columnas, et fulcimenta quibus superior terra innititur, sicut percutit fulgur de nube : et ita cadit pars terrae superior. Aliquando autem hoc facit spiritus quadrupliciter, scilicet in se reflexus cum habet obstaculum, nec liberas vias invenit : aut quia impetu convellit et ruere facit : aut quia latas aquas quae sub terra stagnantur, et velut mare efficiuntur, vel paludes subterraneas ventus percutit, quae repercutiendo terram movent et aliquando dejiciunt : et quia oppositum venti infernales in aquis sibi ex opposito convenient obviantibus, et adjacentia et resistentia dejiciunt per modum qui superius dictus est. Haec ergo sunt quae de libris Philosophorum de natura terraemotus possunt colligi : quidam enim de terraemotu loquentes similia his dicunt.