CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio ad improbandum opiniones dictas de terraemotu.
Omnia autem quae dicta sunt de terraemotu summatim colligendo, intelligimus quod omnes fere Philosophi in hoc concordant, quod terraemotus causetur a vento in terra concluso. Utrum autem ventus sit aer motus, vel non, habitum est In tractatu praecedente : et Ideo de hoc non loquimur hic. Similiter de opinione Orphei, qui dicit spiritum vitalem esse aerem, et ipsum esse plenum diis et animabus, et attrahi animas per spirationem aurae et ventorum, secundum aliquid disputatio pertinet ad. scientiam de Anima. Sed haec tantum oportet dicere, quod secundum dicta sua contingit terraemotus aequaliter in omni loco cum in omni loco contingat terram fieri malae habitudinis. Adhuc autem oporteret quod In desertis et locis sterilibus semper tremeret, quia ibi praeciditur ab ea spiritus vitalis, eo quod nihil ibi vivificet. Adhuc autem spiritus vitalis non exspiraret cum impetu in exsufflatione vehementi : nunquam ergo secundum Orpheum in terraemotu exspirat fortis ventus cum irruptione loci exsufflatione aeris vel aquae, quod falsum est, sicut probatur infra. Amplius cum spiritus ille secundum Orpheum sit aercus, non relinqueret post se nubes nigras in coelo, quales saepe videmus relinqui post terraemotum. Et haec quantum ad praesentem pertinet speculationem, dicta sunt contra Orpheum.
Quod autem Epicurus arguit ponentes unam causam terraemotus, dicens multas et simul et sigillatim, non bene videtur habere. Non enim possibile est, ut unius effectus secundum speciem in natura sint causae plures essentiales : terraemotus autem unus est effectus et In natura et in specie : habebit ergo unam causam essentialem, quae est materia ejus quod movet terram et concutit. Adhuc autem non est possibile, quod unius secundum speciem et operationem differentis tantum secundum locum materia essentialis sit differens : sed concutiens corpora simplicia in superficie terrae, et concutiens ea in terrae profundo, est unum secundum speciem et operationem. : ergo oportet quod utriusque una sit materia essentialis. Est autem essentialis materia concutiens corpora in superficie terrae vapor terrestris, ut
supra est probatum : est ergo essentialis materia etiam concutientis terram in terraemotu vapor terrestris. Concedatur ergo Epicuro, quod est a vento sicut a causa materiali ejus quod terram movet. Sed aqua non est materia ejus, sed accidentaliter operatur ad terraemotum, perforans foramina per quae redire vel in directum flare debuit ventus terram concutiens. Quod autem Epicurus ignem esse causam terraemotus dicit, non est verum, nisi per accidens. Si enim ex igne consumerentur loca vicina, forte fieret ruina circumjacentis terrae. Sed talis ruina non vocatur terraemotus : et de hoc supra disputatum. Similiter non est verum quod dicit de fulminibus subterraneis, eo quod non elevatur sub terra nisi vapor grossus inclusus in vapore humido : neque est ibi talis expulsio calidi et frigidi ad loca multum inter se distantia sicut est in aere, qui diversarum est regionum : quia elementum spissum hujus subitam non patitur expulsionem. Adhuc autem si omnia ea essent sub terra de his impressionibus quae sunt supra terram, oporteret quod causa efficax esset vis solis et stellarum sub terra, sicut est supra terram : quod non potest esse verum, cum omnis agentis fortior sit effectus in eo ad quod liberius transit actio ejus, quam in eo quod transit per multa media et non libere. Adhuc autem non esset ratio quare essent ibi impressiones elementorum aequales superioribus, et non essent ibi etiam generationes aliorum superioribus aequales, cum tamen non dicimus ibi generari nisi ea in quibus vincit terra et mineralia et lapides. Haec ergo dicta sunt de secta Epicureorum.