Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de subtractione hoc certum est, quod si subtrahatur aliquid quod sit de essentia formae, non est baptismus, et ille qui baptizat, graviter peccat. Et quia apud omnes invocatio trinitatis est de essentia formae ideo hoc nullo modo subtrahi potest. Sed quidam dicunt, quod expressio actus non est de substantia formae; unde si subtrahatur, facta sola trinitatis invocatione, erit baptismus, quamvis peccet baptizans. Sed contra hoc est decretalis Alexandri Papae tertii qui dicit, quod si quis puerum in aqua ter merserit dicendo, in nomine patris et filii et spiritus sancti, si non dicat: ego baptizo te, talis immersio non facit baptisma.
Oportet enim quod per formam virtus trinitatis invocatae ad materiam propositam determinetur, quod fit in expressione actus. Similiter etiam expressio personae baptizatae est de substantia formae, quia per eam determinatur actus ad hunc baptismum; et ideo si subtrahatur, non erit baptismus. Sed expressio personae baptizantis dicitur quod non est de forma quantum ad necessitatem sacramenti, sed ex institutione ecclesiae, ut intentio magis referatur ad actum illum; et ideo si omittatur, erit baptismus, sed peccat omittens.
De additione vero duo sunt observanda. Primum est ex parte addentis. Quia si adderet, intendens illud esse de forma, quasi volens per hoc novum ritum adducere, constat quod non intendit proferre formam qua utitur ecclesia, et ita nec facere quod ecclesia facit: quare non esset baptismus. Secus autem est, si quis ex aliqua causa adderet, ut ex devotione quadam. Secundum est ex parte ejus quod additur: quod si est corruptivum formae, tunc non est baptismus; si autem non, est baptismus secundum quosdam; sicut si dicatur, in nomine patris majoris et filii minoris, corrumpitur fides quam forma profitetur. Si autem addatur, et beatae mariae, quidam dicunt quod non est baptismus, quia non fit baptismus in virtute beatae mariae: fieret autem si diceretur; et beata maria juvet puerum istum, vel aliquod hujusmodi. Alii autem dicunt et probabilius, quod esset baptismus etiam primo modo additione facta. Quia secundum magistrum: in nomine patris, idem est quod in invocatione. Potest autem in invocatione beatae mariae fieri baptismus, cum invocatione trinitatis; non quasi ex virtute ejus efficaciam habeat baptismus, sicut habet ex virtute trinitatis, sed ut ejus intercessio baptizato proficiat ad salutem. Quidam autem addunt tertium considerandum: dicunt enim, quod si fiat additio in medio vel in principio, non est baptismus; si autem in fine, est baptismus. Sed hoc nullam videtur habere rationem. Unde secundum alios qualitercumque fiat additio non refert, dummodo non sit contraria formae, et baptizans non intendat mutare ritum baptismi.
Ad primum ergo dicendum, quod illud dicitur contra haereticos qui addebant Scripturae, vel minuebant ex ea propter fidei corruptionem; et similiter in proposito additio vel subtractio corrumpens formam tollit baptisma.
Ad secundum dicendum, quod hoc est verum de differentia essentiali, non autem de accidentali.
Unde si subtrahatur aliquid de essentia formae existens, vel addatur aliquid non de essentia formae, ac si sit de essentia formae, non erit baptismus.
Ad tertium dicendum, quod additio illa corrumpebat fidem trinitatis quam exprimit forma; et ideo corrumpebat formam.
Ad quartum dicendum, quod secundum quosdam sufficiebat quantum ad invocationem trinitatis, ut nihil minueretur de forma intelligibili, quamvis minueretur de forma sensibili, quia in una persona omnes intelliguntur. Ideo dicebant; quod una persona nominata plenus esset baptismus, si fides interius plena esset. Sed quia fides personae baptizantis vel infidelitas nihil prodest nec nocet ad baptismum, qui fit in fide ecclesiae; ideo quasi communiter modo dicitur, quod oportet omnes tres personas exprimi; et ideo ad verbum Ambrosii multipliciter respondetur. Quidam enim dicunt, quod cum dicit: plenum fit sacramentum, ponit sacramentum pro fide: quia qui unam tantum personam confitetur, si alias corde teneat, plenam habet fidem. Quidam vero dicunt, quod intelligitur quantum ad plenitudinem ipsius sacramenti quam habet ex fide: quod patet ex hoc quod dicit: plenum est fidei sacramentum; vel quod intelligatur secundum quosdam in casu quando una persona nominata, puer vel sacerdos moreretur (creditur enim quod invisibilis sacerdos suppleret defectum), vel in casu simili, in quo apostoli in nomine christi baptizabant; et hoc magis consonat verbis ejus.
Ad quintum dicendum, quod qui intendit aliquid facere, non est consequens quod faciat illud; unde esset ad corruptionem formae: ego intendo te baptizare.