CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De tenebrositate quae sequitur terraemotum : in quo est digressio de causa pestilentiae, quae terraemotum sequi consuevit.
Signa vero consequentia terraemotum et probantia quod terraemotus causatur a vento, sunt plura : sed tamen quod frequentius magnum causet terraemotum, est tenebrositas solis per nubes in aere stantes. Cum enim terraemotus causatur ex vapore grosso terrestri fumoso, oportet quod vapor ille sit fuliginosus, et ideo est nigerrimus et spissus : et ideo cum egressus est de terra, tales facit nubes : calor autem solis tangens eum elevat et attrahit eum : et ideo opponitur soli et denigrat ipsum, aut etiam in toto facit invisibilem : quoniam si multus spissus fuerit, non possunt radii solis penetrare per ipsum : et tunc sol erit invisibilis sub ipso. Si autem vapor sit non adunatus et spissatas in nubem, sed sparsus , tunc in superficie elevat terrae multum pulverem, si sicca terra fuerit ante terraemotum : et tunc offuscat aerem inferiorem, et facit eum spissum et nigrum, quasi sit nebula sicca non adunata : et tunc sol et luna et stellae apparent per hujusmodi aerem, sicut sanguis ad nigredinem vergens. Scias etiam, quod frequenter pestilentia praecipue omnem sequitur terraemotum : vapor enim inclusus et privatus sic luce et aere libero grosso est habens quasi veneni naturam, et ideo animalia interficit, praecipue quae terrae quasi semper proximum os tenent, sicut oves : quia antequam totus erumpat vapor, per plures dies semper aliquid ejus paulatim per poros terrae evadit, et laedit animalia pastum in loco terraemotus accipientia, et continue os juxta terram habentia : quia ex hoc quasi continue hauriunt vaporem venenosum. Et ideo narrat Seneca, quod in terraemotu Campano, qui fuit tempore Neronis imperatoris in Pompeiana regione, grex sexcentarum ovium mortuus fuit: et homines et animalia semper pereunt, si prope fuissent et extraxissent per respirationem vaporem illum pestiferum. Ego autem vidi in Paduana civitate Lombardiae, quod puteus ab antiquo tempore clausus inventus fuit, qui cum aperiretur, et quidam intraret ad purgandum puteum, mortuus fuit ex vapore cavernae illius, et similiter mortuus est secundus : et tertius voluit scire quare duo moras agerent, inclinatus ad puteum adeo debilitatus est, quod spatio duorum dierum vix rediit ad seipsum : cum autem exspirasset vapor putrefactus in puteo, factus est bonus et potabilis.