Ad tertium sic proceditur. Videtur quod baptismus non debeat fieri in aqua. Ex similibus enim causis similes effectus producuntur. Sed baptismus habet similem effectum cum circumcisione.
Cum ergo aqua in nullo conveniat cum instrumento circumcisionis, videtur quod non congrue fiat baptismus in aqua.
Praeterea, secundum Damascenum, et dionysium, baptismus habet vim illuminativam, et in eo spiritus sanctus datur, et homo in filium dei regeneratur. Sed ignis inter alia elementa plus habet de luce, et per eum ratione caloris spiritus sanctus, qui est caritas, significatur, et secundum dionysium in fine cael.
Hier., ignis maxime deiformitatem significat.
Ergo baptismus debet fieri in igne, et non in aqua.
Baptismus est principium vitae, et est sacramentum maximae necessitatis. Sed aer habet maximam convenientiam cum vita, quia calidus est et humidus, et est communissimum elementum, ut nulli propter ejus penuriam posset esse periculum, sicut quandoque parvulis est periculum propter defectum aquae. Ergo baptismus debuit in aere fieri, et non in aqua.
Praeterea, per baptismum configuramur sepulturae christi; Rom. 6. Sed christus in terra sepultus est. Ergo baptismus debet in terra fieri, et non in aqua.
Praeterea, oleum et vinum ablutiva sunt, et laetificantia, et impinguantia. Sed baptismus praeter ablutionem peccatorum, pinguedinem et laetitiam spiritualem tribuit. Ergo in his liquoribus fieri debet.
Praeterea, sacramenta de latere christi fluxerunt.
Sed sicut fluxit aqua, sic et sanguis.
Ergo in sanguine debet fieri baptismus.
Sed contra est quod dicitur joan. 3, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.
Praeterea, reparatio debet creationi respondere.
Sed in creatione mundi spiritus domini commemoratur primo super aquas ferri, et ex aquis primo animam viventem produxisse, ut patet genes. 1.
Ergo et spiritus sanctus in opere reparationis primo dari debet in aqua, et per illum spiritualis vita; et sic baptismus in aqua fieri debet, quod est principium alterius vitae, et per quod primitias spiritus accepimus.